[1216] Quid eam ad officium charitatis festinare cogebat, nisi charitas quæ in corde fervebat? Spec. c. 54.

[1217] Plus vult illa bonum tibi facere, et largiri gratiam, quam tu accipere concupiscas. Mar. p. 1, Serm. 5.

[1218] In te, Domina, peccant non solum qui tibi injuriam irrogant, sed etiam qui te non rogant. In Spec. Virg.

[1219] Maria thesaurus Domini est, et thesauraria gratiarum ipsius. Donis specialibus ditat copiosissime servientes sibi. In Prol. Cant. B. V. c. 1.

[1220] Tanta est ejus benignitas, quod nulli formidandum est ad eam accidere. Tantaque misericordia, quod ab ea nemo repellitur.

[1221] Omnes invito, omnes expecto, omnes desidero, nullum peccatorem despicio.

[1222] Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exultavit infans in utero ejus; et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth. Luc. i. 41.

[1223] Vide quanta virtus sit verbis Dominæ, quia ad eorum pronuntiationem confertur Spiritus Sanctus. Tract. de Vit. Christ.

[1224] Gaudet filius, orante matre, quia omnia quæ nobis precibus suæ genetricis evictus donat, ipsi matri se donasse putat. Ap. Baldi Giard. di Mar. nella Pref.

[1225] Tu autem materna in Deum auctoritate pollens, etiam iis, qui enormiter peccant, eximiam remissionis gratiam concilias. Non enim potes non exaudiri, cum Deus tibi ut veræ et intemeratæ matri in omnibus morem gerat. Or. de Dorm. V.