[1616] Ex dulcedine Mariæ nullus est, qui non per eam, si petitur, sentiat pietatem. Rev. l. c. 3, 30.

[1617] Nisi preces matris meæ intervenirent, non esset spes misericordiæ. L. 6, c. 29.

[1618] Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Prov. viii. 34.

[1619] Nulla res est quæ Virginis benevolentiam conciliat, ac misericordia.

[1620] Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Luc. viii. 36.

[1621] Estote misericordes sicut et mater vestra misericors est.

[1622] Date et dabitur vobis; eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Luc. vi. 38.

[1623] Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 1 Tim. iv. 8.

[1624] Fœneratur Domino qui miseretur pauperi.

[1625] Si Deo fœneratur is ergo nobis debitor est.