[1626] Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. Eccli. xxiv. 24.
[1627] Quod Heva ligavit per incredulitatem, Maria solvit per fidem.
[1628] Crediderat Heva serpenti, Maria Gabrieli; quod illa credendo deliquit, hæc credendo delevit.
[1629] Fides Mariæ cœlum aperuit, cum angelo nuncianti consensit.
[1630] Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. 1 Cor. vii. 14.
[1631] Hæc est mulier fidelis, per cujus fidem salvatus est Adam vir infidelis et tota posteritas.
[1632] Beata quæ credidisti quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. Luc. i. 45.
[1633] Beatior Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi.
[1634] Stabat mater fide elevata, quam de Christi divinitate fixa retinuit.
[1635] Non extinguetur in nocte lucerna ejus. xxxi. 18.