5. Quamobrem vestra clementia fretus, ad gloriam Dei tria non minus aequa, quam ab omni pacis et tranquillitatis reipublicae perturbatione aliena, concedi mihi et permitti humillime postulo. Primum est, ut Dominationes vestrae, pro sua et reipublicae dignitate, me pro religione disserentem audire non graventur. Alterum, quod et cumprimis desidero, et maximi momenti esse arbitror, ut mihi liceat in consessu doctorum, magistorum et utriusque Academiae virorum insignium, sacrosanctae theologiae professorum, verba facere. Promitto me catholicae Ecclesiae fidem invictis rationibus et sacrarum Scripturarum, Conciliorum, Patrum atque historiarum auctoritate, ac denique ex ipsa tum naturali, tum morali philosophia efficaciter demonstraturum et defensurum. Tertium, ut audiar ab utriusque iuris, sive canonici, sive civilis, peritis, quibus eamdem fidei veritatem, legum, quae etiamnum vigent, testimonio atque auctoritate comprobabo.

6. Nollem equidem quidquam proferre, quod insolentem provocationem aut arrogantiam aliquam prae se ferret; quum et mundo mortuus iam sim, et ex animo paratus promtusque, ut me ad cuiusvis pedes abiiciam ac vestigia etiam exosculer. Tantus tamen animus mihi est pro gloria et maiestate Regis mei Iesu amplificanda, tanta in eius favore fiducia, tanta denique in causae aequitate et firmissimorum argumentorum ac probationum robore confidentia, (quum certo sciam nullum protestantium, nec omnes simul iunctos, nec ullam adversariorum factionem, quantumvis imperitam multitudinem et grammaticos quosdam adolescentulos, apud quos insigniter debacchantur, in errorem inducant, posse dogmata sua disputatione aut tueri aut probare); ut cum illis omnibus, vel cum eorum quolibet, vel cum antesignanis ex omni illorum numero delectis, ultro me offeram congressurum; bona fide protestans eo mihi gratius fore certamen, quo melius instructi accesserint.

7. Et quoniam Dominus Deus Dominam meam reginam, eximiis naturae, eruditionis ac regiae educationis dotibus exornare voluit, si sua Maiestas huiusmodi auditionem, qualem in quinto articulo secundo loco efflagitavi, sua regali praesentia et benigna attentione cohonestare dignaretur, sperarem sane, me articulos controversos optima methodo et perspicuis argumentis ita illustrare, atque ab omnibus fallaciarum involucris quibus constricti sunt, explicare posse, ut zelo veritatis et amore, quo sua Maiestas populum complectitur, mediocriter eius animum inclinarem, quum ad plurimas res, quae regno suo non parum detrimenti afferunt, damnandas et reiiciendas, tum ad nos catholicos, misere iamdui oppressos, maiore aequitate prosequendos.

8. Neque vero dubium mihi est quin vos, ornatissimi consiliari S. M., quum in maximi momenti negotiis praeclare ac sapienter agere soleatis, ubi has de fide controversias, quas adversarii nostri non sine fuco et confuse plerumque pertractant, bona fide delectas et fuco nudatas perspexeritis, luce meridiana clarius cognituri sitis, quam solidis et firmis fundamentis fides catholica nitatur. Et quia e contrario protestantium argumenta sunt omnino frivola et infirma, quae temporis iniquitate vim aliquam contra nos habere putantur; futurum spero, ut vestrarum animarum et innumerabilium aliarum, quae a vestro nutu et exemplo pendent, miserti, ab huiusmodi falsorum dogmatum architectis et doctoribus facies vestras animumque ipsum avertatis, ac nobis, qui vitam nostram pro vesta salute alacriter profundere parati sumus, aequiori et magis propitia mente auscultetis. Multae innocentes manus quotidie et sine intermissione pro vobis in coelum attolluntur. Haec in vos studia sunt eorum Anglorum, qui in provinciis transmarinis numquam interiturae posteritatis patres, virtuti et eruditioni adquirendae dant operam; omninoque secum statuerunt, a salute vestra promovenda non prius absistere, quam vel animas vestras Christo lucrifecerint, vel lanceis vestras confixi generose occubuerint. Et quidem quod ad Societatem nostram attinet, velim sciatis, omnes nos, qui sumus de Societate Iesu, per totum terrarum orbem longa lateque diffusi, (quorum continua successio et multitudo omnes machinationes vestras anglicas facile superabit), sanctum foedus iniisse ut cruces, quas nobis iniicietis, magno animo feramus, neque umquam de vestra salute desperemus, quamdiu vel unus quispiam e nobis supererit, qui Tiburno[2] vestro fruatur, atque suppliciis vestris excarnificari, carceribusque squalere et consumi possit. Iampridem inita ratio est, divinique numinis auspicio inchoatum certamen; nulla vis, nullus impetus adversariorum superabit. Hac ratione consita et tradita olim fides est, eadem in pristinam dignitatem revocari et restitui debet.

Quod si hoc scriptum meum, quod offero, reiicitur, nec benevoli conatus mei quidquam possint efficere, et pro itinere multorum millium milliarium vestri causa suscepto, ingratum animum experiar; id unum agendum mihi supererit, ut vos causamque meam Deo scrutatori cordium commendem: quem quidem ex animo precor, ut nobis tantisper gratiam suam impertiri velit, qua ante extremum remunerationis diem in unam sententiam conspiremus; et ut tandem aliquando in coelo, ubi nulla erit iniuriarum memoria, amicitia sempiterna perfruamur.

PREFATIO
EDMUNDUS CAMPIANVS DOCTISSIMIS ACADEMICIS OXONII FLORENTIBVS ET CANTABRIGIAE, S. P. D.

Anno praeterito, quum ex instituto vitae meae iussus in hanc insulam remeassem, clarissimi viri, offendi sane fluctus haud paulo saeviores in anglicano littore, quam quos in oceano brittannico recens a tergo reliqueram. Mox interiorem in Angliam ubi penetrassem, nihil familiarius, quam inusitata supplicia; nihil certius, quam incerta pericula. Collegi me, ut potui, memor causae, memor temporum. Ac ne prius forte corriperer, quam auditus a quopiam fuissem, scripto protinus mandavi consileum meum, qui venissem, quid quaererem, quod bellum, et quibus, indicere cogitarem Autographum apud me habui, ut mecum, si caperer, caperetur; exemplum eius apud amicum deposui, quod, me quidem nesciente, pluribus communicatum est. Adversarii publicatam schedulam atrociter acceperunt quum caetera, tum illud invidiosissime criminantes, quod unus omnibus in hoc religionis negotio certamen obtulissem; quamquam solus non eram futurus, si fide publica disputassem. Responderunt postulatis meis Hammerus et Charcus. Quid tandem? Otiose omnia. Nullum enim responsum, praeter unum, honeste dabunt, quod numquam dabunt: "Conditiones amplectimur, Regina spondet, advola." Interea clamant isti: "Sodalitium tuum, seditiones tuas, arrogantiam tuam, proditorem, sine dubio proditorem." Ridicule. Operam et oleum et famam homines non insipientissimi cur profundunt?

Verum his duobus, (quorum prior animi causa meam chartam delegit, in quam incurrerat; alter malitiosius totam rem convolvit), praebitus nuper est libellus admodum luculentus, qui quantum oportuit, tantum et de Societate nostra, et de horum iniuriis, et de provincia, quam sustinemus, edisserit. Mihi supererat, (quoniam, ut video, tormenta, non scholas, parant antistites), rationem facti mei vobis ut probarem; capita rerum, quae mihi tantum fidentiae pepererunt, quasi digito fontes ostenderem. Vos etiam hortarer, quorum interest praeter caeteros, incumbatis in hanc curam, quam a vobis Christus, Ecclesia, respublica et vestra salus exigunt. Ego si fretus ingenio, litteris, arte, lectione, memoria, peritissimum quemque adversarium provocavi fui vanissimus et superbissimus, qui neque me, necque illos inspexerim; sin causam intuitus, existimavi satis me valentem esse, qui docerem hunc solem meridie lucere, debetis mihi fervorem istum concedere, quem honor Iesu Christi, Regis mei, et invicta veritas imperarunt. Scitis M. Tullium in Quintiana, quum Roscius victoriam adpromitteret, si efficeret argumentis, septingenta millia passuum non esse decursa biduo, non modo nihil veritum articulos et nervos Hortensii, sed ne grandiores quidem Hortensio, Phillipos, et Cottas, et Antonios, et Crassos, quibus maximam dicendi gloriam tribuebat, metuere potuisse. Est enim quaedam veritas tam illustris et perspicua, ut eam nullae verborum rerumque praestigiae possint obruere. Porro liquidius est quod nos agimus, quam illa fuit hypothesis Rosciana. Nam si hoe praestitero: coelos esse, divos esse, fidem esse, Christum esse, causam obtinui. Hic ego non sim animosus? Equidem occidi possum, superari non possum, iis enim Doctoribus insisto, quos ille Spiritus erudiit, qui nec fallitur, nec vincitur.

Quaeso a vobis ut salvi esse velitis. A quibus hoc impetraro, reliqua minime dubitanter expecto. Date modo vos huic sollicitudini, Christum obtestamini, industriam adiungite; profecto sentietis id, quod res est, et adversarios desperare, et nos, tam solide fundatos, quieto magnoque animo hanc arenam expetere oportere. Brevior hic sum, quod reliquo sermone vos alloquor. Valete.