[Footnote 12: Simpson, p. 217, following Lansdowne MSS. xxx. 78]

RATIONES DECEM
QVIBVS FRETVS B. EDMVNDVS CAMPIANVS CERTAMEN ADVERSARIIS OBTVLIT IN CAVSA FIDEI, REDDITAE ACADEMICIS ANGLIAE.
EPISTOLA [1]
AD REGINAE ANGLIAE CONSILIARIOS, QUA PROFECTIONIS SUAE IN ANGLIAM INSTITUTUM DECLARAT, ET ADVERSARIOS AD CERTAMEN PROVOCAT

Quandoquidem, viri ornatissimi, a Germania et Bohemia revocatus, non sine ingenti vitae meae periculo, in hoc florentissimum Angliae regnum, dulcissimam patriam meam, tandem aliquando perveni, pro Superiorum meorum voluntate, Dei gloriam et animarum salutem promoturus; verisimile esse putavi, me turbulento hoc, suspicioso ac difficillimo tempore, sive citius, sive aliquanto tardius, in medio cursu abreptum iri. Quapropter ignarus quid de me futurum sit, quum Dei permissu in carceres et vincula forte detrudendus sim, ad omnem eventum scriptum hoc condidi: quod ut legere, et ex eo causam meam cognoscere velitis, etiam atque etiam rogo. Fiet enim, ut hac re non parvo labore liberemini, dum quod multis ambagibus inquirere vos audio, id totem aperta confessione libere expromo. Atque ut rem omnem, quo melius et intelligi, et memoria comprehendi queat, compendio tradam, in novem omnino capita eam dispertiar.

1. Profiteor me, quamvis indignum, Ecclesiae Catholicae sacerdotem, et iam octo abhinc annis magna Dei misericordia in Societatem nominis Iesu cooptatum, peculiare quoddam belli genus sub obedientiae vexillo suscepisse; ac simul me omni divitiarum, honorum et aliorum huiusmodi bonorum spe, et habendi potestate, abdicasse.

2. Generalis Praepositi nostri decreto (quod ego tamquam mandatum coelitus missum, et a Christo ipso sancitum veneror), Praga Romam, ubi Generalis nostri perpetua sedes est; Roma deinde in Angliam contendi: qua animi alacritate etiam in quamcumque aliam orbis terrarum partem, sive ad christianos, sive ad infideles, profectus fuissem, si me ad eam profectionem superiores mei designassent.

3. Negotium mihi commisum tale est, ut gratis Evangelium administrem, rudes in fide instituam, flagitiosos a scelere ad meliorem vitae rationem traducam, errores convellam; et, ut summatim omnia complectar, pugnae spiritualis signum tuba canam, atque alacriter adversus foeda flagitia et superbam ignorationem, qua innumeri cives mei, quos intimis animi visceribus complector, oppressi iacent, depugnem.

4. Numquam mihi animus fuit, imo et a Patribus, qui me miserunt, severe prohibitum mihi est, ut ne reipublicae ac politicae huius regni administrationis negotiis me immisceam: nam et aliena haec sunt a vocationis meae instituto, et iis animum cogitationesque meas libenter avoco.