Auctus igitur Conciliorum omnium valido et exquisito praesidio, cur non ingrediar in hanc palaestram animo tranquillo et praesenti, observaturus adversarium, quo se proripiat? Nam et evidentissima producam, quae distorquere non poterit, et probatissima, quae respuere non audebit.
Fortasse verbosius loquendo diem extrahere conabitur; sed ab intentis hominibus, si vos rego bene novi, nec aures nec oculos compilabit. Quod si quis erit omnino tam demens, qui se unum opponat Senatoribus orbis terrae, et iis quidem omni exceptione maioribus, sanctioribus, doctioribus, vetustioribus; libenter aspiciam illud os, quod ubi vobis ostendero, reliqua cogitationibus vestris relinquam. Interim hoc monebo; qui pleno Concilio, rite atque ordine consummato, momentum et pondus abrogat, videri mihi nullo consilio, nullo cerebro; neque solum in theologicis tardum, sed etiam in politicis inconsultum. Si umquam Dei Spiritus illuxit Ecclesiae, certe illud est tempus immitendi Numinis, quum omnium ecclesiarum, quae sunt in terris patentissimae, religio, maturitas, scientia, sapientia, dignitas, unam in urbem confluxerint, adhibitisque modis omnibus divinis et humanis, quibus indagari veritas possit, promissum implorent Spiritum,[32] quo salutariter et prudenter sanciat.
Prosiliat nunc aliquis factionis haereticae magistellus, attollat supercilia, suspendat nasum, frontem perfricet, iudicesque suos scurriliter ipse iudicet. Quos ille ludos, quos iocos dabit? Repertus est Lutherus,[33] qui diceret, anteferre se Consiliis duorum suffragia bonorum et eruditorum hominum (putatote suum et Phillippi), si quando in Christi nomine consensissent. O circulos! Repertus est Kemnitius[34], qui concilium Tridentinum ad suos vertiginis importunae calculos exegerit; quid lucratus? Infamiam. Dum iste nictaverit, sepelietur cum Ario; Tridentina Synodus quo magis inveterascet, eo magis in dies eoque perennius efflorescet. Bone Deus! quae gentium varietas, qui delectus episcoporum totius orbis, qui regum et rerumpublicarum splendor, quae medulla theologorum, quae sanctitas, quae lacrymae, quae ieiunia, qui flores academici, quae linguae, quanta subtilitas, quantus labor, quam infinita lectio, quantae virtutum et studiorum divitiae augustum illud sacrarium impleverunt? Audivi ego Pontifices exsultantes, et in his Antonium, archiepiscopum Pragensem, a quo sum creatus presbyter, amplissimos et prudentissimos viros, quod in ea schola haesissent aliquot annis, ut nullum Ferdinandi Caesaris, cui multum debuerant, regalius et uberius in se beneficium colerent, quam hoc fuit quod in Tridentino gymnasio legati ex Pannonia consedissent. Intellexit hoc Caesar, qui reversis ita gratulatus est: "Aluimus vos in schola optima."
Huc invitati fide publica, cur non properarunt adversarii, ut eos palam refellerent, in quos ranunculi coaxant e cavernulis?—Hussio et Hieronymo fregere fidem, inquiunt—Qui?—Constantiensis Concilii proceres—Falsum est: nullam dedere. Sed nec in Hussium tamen animadversum fuisset, nisi homo perfidiosus et pestilens, retractus ex fuga, quam ei Sigismundus Imperator periculo capitis interdixerat, violatis etiam conditionibus, quas scripto pepigerat cum Caesare, vim omnem illius diplomatis enervasset. Fefellit Hussium praecipitata malitia. Iussus enim, quum barbaras in sua Bohemia tragoedias excitasset, semetipsum sistere Constantiae, despexit praerogativam Concilii; securitatem periit a Caesare, Caesar obsignavit, christianus orbis resignavit maior Caesare. Redire ad mentem haeresiarcha noluit: periit. Hieronymus vero Pragensis furtim venit Constantiam, protectus a nemine; deprehensus comparuit, peroravit, habitus est perbenigne, liber abiit quo voluit, sanatus est, haeresim eiuravit, relapsus est, exustus est.
Quid toties unum exemplum de sexcentis exagitant? Repetant annales suos. Martinus ipse Lutherus (a. 1518) odium Dei et hominum, Augustae positus coram Cardinale Caietano, nonne quod potuit, eructavit, et Maximiliani litteris communitus excessit? Idem accitus Wormatiam (a. 1521), quum et Caesarem et plerosque Imperii principes haberet infensos, nonne Caesaris verbo tutus fuit? Postremo lutheranorum et zuinglianorum capita, praesente Carolo quinto, haereticorum hoste victore, domino, nonne datis induciis confessiones suas innovatas exhibuere comitiis Augustanis, et sospites abiere? Haud secus litterae Tridientinae locupletissimas adversario cautiones providerant:[35] uti noluit. Nimirum se iactat in angulis in quibus ubi tria verba graeca sonuerit, sapere videatur; abhorret a luce, quae litteratorem in numero poneret, et ad honesta subsellia devocaret. Catholicis Anglis tale chirographum impunitatis impetrent, si diligunt salutem animarum. Nos Hussium non causabimur; verbo Principis innixi, convolabimus.
Sed ut, unde sum egressus, eo regrediar, Concilia generalia mea sunt, primum, ultimum, media; his pugnabo. Hastam exspectet adversarius amentatam, quam avellere numquam poterit. Prosternatur in eo satanas, Christus vivat.
QVINTA RATIO
PATRES
Antiochiae, qua primum in urbe Christianorum nobile cognomentum increbuit, Doctores,[36] id est, eminentes theologi; et Prophetae, id est, concionatores perquam celebres, floruerunt. Huiusce generis "scribas et sapientes, doctos in regno Dei, nova promentes et vetera,"[37] Christum callentes et Moysem, Dominus ipse futuros gregi prospexerat. Hos, ingentis beneficii loco donatos, explodere, quanti maleficii est? Explosit adversarius. Quid ita? Quia stantibus illis, concidisset. Id ego quum pro certissimo comperissem, pugnam simpliciter exoptavi, non illam iocularem, qua turbae velitantur in compitis, sed istam severam et acrem, qua congredimur in vestris Philosophorum spatiis:
/*-pede pes, densusque viro vir.