Ad Patres si quando licebit accedere, confectum est praelium; tam sunt nostri, quam Gregorius ipse decimus tertius, filiorum Ecclesiae Pater amantissimus. Nam ut omittam loca sparsa, quae ex monumentis veterum conquisita, nostram fidem apposite affirmateque propugnant; tenemus horum integra volumina, quae de industria religionem, quam tuemur, evangelicam distincte copioseque dilucidant. Duplex Hierarchia Martyris Dionysii[38] quas classes, quae sacra, quos ritus edocet? Pupugit ea res Lutherum[39] tam valde, ut huius opera "simillima somniis, nec non perniciosissima" iudicaret. Imitatus parentem Caussaeus,[40] nescio quis terrae filius, ex Gallia, non est veritus hunc Dionysium, inclytae gentis Apostolum, vocitare "delirum senem." Centuriatores[41] vehementer offendit Ignatius et Calvinum,[42] ut in eius epistolis "deformes naevos, et putidas naenias" hominum quisquiliae notarint. Censoribus[43] illis "fanaticum quiddam" Irenaeus edixit; Clemens auctor Stromatum "zizania faecesque protulit;"[44] reliqui Patres huius aevi, sane apostolici viri, "blasphemias et monstra posteris reliquerunt." In Tertulliano rapiunt avide, quod a nobis edocti, nobiscum communiter detestentur; sed meminerint libellum de Praescriptionibus,[45] qui nostri temporis sectarios tam insigniter perculit, numquam fuisse reprehensum. Hippolytus, Portuensis[46] episcopus, quam belle, quam clare Antichristi nervum, lutherana tempora, praemonstravit? Eum propterea "scriptorem infantissimum et larvam" nominant. Cyprianum, delicias et decus Africae, Gallicanus ille criticus[47] et Magdeburgici[48] "stupidum, et destitutum Deo, et depravatorem poenitentiae" nuncuparunt. Quid admisit? Scripsit enim de virginibus, de lapsis, de unitate Ecclesiae tractationes euismodi, eas etiam epistolas Cornelio, Romano Pontifici, ut nisi fides huic martyr detrahatur, Petrus Martyr Vermilius, omnesque cum eo foederati, peiores adulteris et sacrilegis habeantur. Ac ne singulis insistam diutius, Patres huius saeculi damnantur omnes, "quippe qui doctrinam de poenitentia mire depravarint."[49] Quo pacto? Nam austeritas canonum, quae viguit ea tempestate, maiorem in modum displicet huic sectae plausibili, quae tricliniis aptior, quam templis, voluptarias aures titillare et pulvillos omni cubito[50] solet assuere.
Quid aetas proxima, quid peccavit? Chrysostomus et ii Patres "iustitiam fidei foede" videlicet "obscurarunt."[51] Nazianzenus, quem honoris causa, Theologum veteres appellarunt, Caussaeo[52] iudice, "Fabulator, quid affirmaret, nesciit." Ambrosius "a cacodaemone fascinatus est." Hieronymus "aeque damnatus, atque diabolus: iniuriosus Apostolo,[53] blasphemus, sceleratus, impius." "Vnus" Gregorio Massovio[54] "pluris est Calvinus, quam centum Augustini." Parum est, centum; Lutherus[55] "nihili facit adversum se mille Augustinos, mille Cyprianos, mille Ecclesias." Longius rem deducere, supervacaneum puto. Nam in hos, qui bachantur, quis miretur in Optatum, Athanasium, Hilarium, Cyrillos, Epiphanium, Basilium, Vincentium, Fulgentium, Leonem, Gregoriumque Romanum fuisse procacissimos?
Quamquam si datur ulla rebus iniustis iusta defensio non inficior habere Patres, ubicumque incideris, quod isti, dum sibi consentiunt, necessario stomachentur. Etinem qui odere stata ieiunia, quo animo oportet esse in Basilium, Nazianzenum, Chrysostomum, qui de quadragesima et indictis ieiuniorum feriis, tamquam de rebus iam usitatis, conciones egregias publicarunt? Qui suas animas auro, libidine, crapula et ambitiosis conspectibus vendiderunt, possuntne non esse inimicissimi Basilio, Chrysostomo, Hierionymo, Augustino, quorum excellentes libri de monachorum instituto, regula, virtutibus, teruntur?
Qui captivam hominis voluntatem invexere, qui christiana funebria sustulere, qui Divorum reliquias incendere, sintne placabiles Augustino, qui de libero arbitrio libros tres, de cura pro mortuis unum, de miraculis ad Basilicas et memorias Martyrum prolixum caput nobilissimi operis[56] et conciones aliquot exaravit? Qui fidem suis captiunculis metiuntur, nonne succenseant Augustino, cuius est insignis epistola,[57] qua se profitetur antiquitati, consensioni, successioni perpetuae et Ecclesiae, quae sola inter tot haereses Catholicae nomen usucapione vindicat assentire?
Optatus, Milevitanus episcopus, Donatianam partem revincit[58] ex communione Catholica; nequitiam accusat ex decreto Melchiadis (lib. 1); haeresim refutat ex ordine Romanorum Pontificum (lib. 2); insaniam patefacit ex Eucharistia et chrismate contaminatis (lib. 3); sacrilegium horret ex diffractis altaribus "in quibus Christi membra portata sunt," pollutisque calicibus "qui Christi sanguinem tenuerunt," (lib. 6). De Optato quid sentiant, aveo scire, quem Augustinus[59] ut venerabilem et catholicum episcopum, Ambrosio parem et Cypriano; quem Fulgentius[60] ut sanctum et fidelem Pauli interpretem, Augustini similem et Ambrosii, meminerunt.
Athanasii Symbolum in templis concinunt. Num favent ei, qui Antonium Eremitam Aegyptium,[61] gravis auctor, accurato libello dilaudaverit, quique cum Alexandrina Synodo[62] iudicium Sedis Apostolicae, Divi Petri, suppliciter appellarit? Prudentius in hymnis quoties precatur Martyres, quos decantat? Quoties ad eorum cineres et ossa Regem Martyrum veneratur? Num hunc probabunt? Hieronymus pro Divorum reliquiis et honoribas scribit in Vigilantium, in Iovinianam pro virginitatis gradu. Huccine patientur? Ambrosius[63] tutores suos Gervasium et Protasium, celebritate notissima, in Arianam ignominiam honestavit; cui facto divinissimi Patres[64] encomium tribuere: quod factum Deus non uno prodigio decoravit. Num benevoli sunt Ambrosio futuri? Gregorius Magnus, noster Apostolus, planissime noster est, eoque nomine nostris adversariis odiosus; quem Calvini[65] rabies negat in schola sancti Spiritus educatum, propterea quod sacras imagines illitteratorum libros appellasset.
Dies me deficeret numerantem epistolas, conciones, homilias, orationes, opuscula, disceptationes Patrum, in quibus ex apparato graviter et ornate nostra catholicorum dogmata roborarunt. Quamdiu apud bibliopolas ista venierint, tamdiu frustra nostrorum codices prohibentur; frustra servantur aditus oraeque maritimae; frustra domus, arcae, scrinia, capsulae disquiruntur; frustra tot portis minaces tabulae suffiguntur. Nullus enim Hardingus, nec Sanderus, nec Stapletonus, nec Bristolius haec nova somnia vehementius, quam hi, quos recensui, Patres, insectantur. Talia cogitanti accrevit animus et desiderium pugnae, in qua, quoquo se moverit adversarius, nisi gloriam Deo cesserit, feret incommodum. Patres admiserit, captus est; excluserit, nullus est.
Adolescentibus nobis ita contigit. Ioannes Ivellus antesignanus calvinianorum Angliae, catholicos ad Divi Pauli Londinensium incredibili iactantia lacessivit, invocatis per hypocrisim et imploratis Patribus, quicumque intra salutis annum sexcentesimum claruisset. Accipiunt conditionem memorabiles viri, qui tum exsulabant Lovanii, summis licet difficultatibus propter iniquitatem suorum temporum circumsepti. Ausim dicere, tanto popularibus nostris bono fuisse illam Ivellii astutiam, inscitiam, improbitatem, impudentiam, quas ii scriptores feliciter expanderunt, ut vix aliud quidquam, memoria mea, provenerit Anglorum Ecclesiae laboranti fructuosius. Edictum continuo valvis appenditur, ne qui codices illiusmodi legerentur, neve haberentur. Quum tantis clamoribus propemodum extorti prodiissent, didicere quicumque negotium attigissent, Patres fuisse catholicos, id est, nostros. Neque hoc sibi suisque vulnus inflictum Laurentius Humfredus[66] tacuit; qui quum alte Ivellum quoad caetera sustulisset, unam ei notam aspersit inconsiderantiae, quod Patrum calculos recepisset, quibuscum sibi nihil esse commercii, nec fore, sine ulla circuitione proloquitur.
Pertentavimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui nunc in concionibus dominatur, quem propter bonas artes et virtutum semina dileximus, ut responderet ingenue, possetne qui Patres assiduus lectitaret, istarum esse partium, quas ille suaserat. Retulit, non posse, si pariter eos legeret iisque crederet. Verissimum hoc verbum est, neque aliter eum nunc, aut Mattheum Huttonum, qui vir nominatus in paucis, versare Patres dicitur, aut reliquos adversarios, qui hoc faciunt, sentire arbitror.
Hactenus ergo securus in hanc aciem potui descendere, bellaturus cum, iis, qui quasi auribus lupum teneant, aeternam causae maculam cogantur inutere, sive recusent Patres, sive deposcant. Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur.