SEXTA RATIO
FIRMAMENTVM PATRVM
Si quibus umquam cordi curaeque fuit id, quod maximopere nostris fuit et esse debet: "Scrutamini Scripturas,"[67] facile princeps et palmares in hoc genere sanctissimi Patres exstitere. Horum opera sumptuque tot gentibus et linguis transcripta Biblia et importata sunt; horum periculis et cruciatibus erepta de flammis hostilibus et vastitate; horum laboribus et vigiliis omnem in partem enucleata studiosissime; die noctuque sacras Litteras imbibere, de suggestibus omnibus sacras Litteras edidere, immensa volumina sacris Litteris ditavere, fidelissimis commentariis sacras Litteras explicuere cibos et inediam sacris Litteris condivere, occupati denique sacris in Litteris, ad senectutem decrepitam pervenere.
Quod si frequenter ipsi quoque ab auctoritate maiorum, ab Ecclesiae praxi, a successione Pontificum, a Conciliis oecumenicis, a traditionibus apostolicis, a cruore Martyrum, a scitis Praesulum, a visis eventisque mirabilibus argumentati sunt; tamen omnium maxime et libentissime sanctarum Litterarum testimonia densa conglobant, haec premunt, in his habitant, huic "armaturae fortium" duces robustissimi, sarta tecta civitatis Dei contra nefarios impetus quotidie munientes, optimo iure primas partes honoratissimasque porrigunt.
Quo magis demiror illam exceptionem adversarii superbam et fatuam, qui velut aquam in profluente quaeritans, sic in Scripturis confertissimis Scripturarum penuriam obiectat. Tantisper se Patribus assensurum dicit, dum sacris Litteris adhaerescunt. Num loquitur ex animo? Curabo igitur procedant armati atque stipati Christo, Prophetis, Apostolis atque omni apparatu biblico, celeberrimi auctores, antiquissimi Patres, sanctissimi viri, Dionysius, Cyprianus, Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, latinusque Gregorius. Regnet in Anglia fides illa, quam hi Patres, amicissimi Scripturarum, ex Scripturis exstruunt. Quas afferunt, afferemus; quas conferunt, conferemus; quod inferunt, inferemus. Placet? Excrea, dic sodes—Minime vero, inquis, nisi recte exponant—Quid est hoc ipsum, recte? Arbitratu tuo. Nihilne pudet labyrinthi?
Ergo quum sperem in Academiis florentissimis consociatum iri bene multos, qui, non pingui Minerva, sed acuto iudicio in has controversias inspecturi sunt, et horum responsa nugatoria libraturi, laetus hunc diem campi praestolabor, ut qui contra sylvestres tumulos mendiculorum inermium nobilitatem et robur Ecclesiae Christi cogitem educere.
SEPTIMA RATIO
HISTORIA
Pristinam Ecclesiae faciem historia prisca retegit. Huc provoco. Certe antiquiores historici, quos etiam usurpant adversarii, fere numerantur Eusebius, Damasus, Hieronymus, Ruffinus, Orosius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Cassiodorus, Gregorius Turonensis, Vsuardus, Regino, Marianus Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, Nicephorus. Quid narrant? Nostrorum laudes, progressus, vicissitudinem, hostes. Imo vero, quod observes diligenter, illi qui dissident a nobis odio capitali, Philippus, Pantaleon, Funecius, Magdeburgici, quum se ad scribendam vel chronologiam Ecclesiae vel historiam appulissent, nisi nostrorum gesta colligerent, ac inimicorum Ecclesiae nostrae fraudes et scelera coacervarent, mille quingentos annos argumento vacui praetermitterent.
Cum his considera peculiares certarum historiographos regionum, qui unius acta cuiusque populi curiosius operosiusque scrutati sunt. Ii quasi Spartam adepti, quam locupletare modis omnibus et perpolire cuperent, qui ne convivia quidem lautiora, aut manicatas tunicas, aut pugionum capulos, aut inaurata calcaria, talesque minutias, si novitatem saperent, tacuere; profecto, si quid in religione mutatum, aut a primis degeneratum saeculis inaudissent, frequentes memorassent; si non frequentes, saltem aliqui: si non aliqui, unus aliquis absque dubio. Nullus omnino, neque benevolus nobis, neque malevolus, non modo quidquam tale prodidit, sed nec significavit.