Verbi gratia. Dant nobis adversarii, nec aliter possunt, fuisse Romanam Ecclesiam aliquando Sanctam, Catholicam, Apostolicam: tum quum haec a Divo Paulo promeruisset elogia:[68] "Vestra fides annuntiatur in universo mundo: sine intermissione memoriam vestri facio: Scio quia venien ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi: Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est." Tum quum ibi Paulus in libera custodia[69] disseminaret Evangelium; tum quum in ea quondam "Babylone coelectam Ecclesiam"[70] Petrus regeret; tum quum ille Clemens,[71] apprime laudatus ab Apostolo,[72] sederet ad ipsa gubernacula; tum quum profani Caesares,[73] ut Nero, Domitianus, Traianus, Antoninus, Romanos Pontifices laniarent; tum etiam, vel Calvino[74] teste, quum Damasus, Siricius, Anastasius, Innocentius, clavum tenerent Apostolicum. Hoc enim saeculo nihil adhuc, praesertim Romae, digressos ab Evangelica doctrina, liberaliter ille concedit.

Quando igitur hanc fidem tantopere celebratatam Roma perdidit? Quando esse desiit, quod ante fuit? Quo tempore, quo Pontifice, qua via, qua vi, quibus incrementis urbem et orbem religio pervasit aliena? Quas voces, quas turbas, quae lamenta progenuit? Omnes orbe reliquo sopiti sunt, dum Roma, Roma, inquam, nova sacramenta, novum sacrificium, novum religionis dogma procuderet? Nullus exstitit historicus neque latinus, neque graecus, neque remotus, neque citimus, qui rem tantam vel obscure iaceret in commentarios?

Ergo perspicuum hoc quidem est, si, quae nos credimus, historia multa et varia, nuntia vetustatis, vita memoriae, loquitur ac repetit affluenter; quae vero isti obtrudunt, nulla naratio post homines natos in Ecclesia valuisse commeminit: et Historicos esse meos, et incursiones adversarias esse frigidissimas, quae nihil movere possint, nisi prius receptum sit, omnes omnium temporum christianos in spissam perfidiam atque in gehennae voraginem corruisse, donec Lutherus Boram constuprasset.

OCTAVA RATIO
PARADOXA

Ego vero, praestantissimi viri, quum de multis haeresibus quaedam apud me opiniosissimorum portenta reputo, quae mihi venient expugnanda; meipsum inertiae nequitiaeque condemnem, si cuiusquam in experiundo facultatem aut vires extimescerem. Sit ingeniosus, sit eloquens, sit exercitatus, sit omnium librorum helluo; tamen aridus et balbus appareat necesse est, quum haec tam "adunata" sustentabit. Disputabitur enim, si forte nobis annuent, de Deo, de homine, de peccato, de iustitia, de sacrimentis, de moribus. Videro an ausint asseverare, quae sentiunt, quaeque, rebus addicti necessariis, divulgant in scriptiunculis. Faxo norint ista suorum axiomata.

DE DEO.—"Deus est auctor et causa[75] peccati, volens, suggerens, efficiens, iubens, operans, et in hoc impiorum scelerata consilia gubernans. Proprium Dei opus fuit,[76] ut vocatio Pauli, sic adulterium Davidis, Iudaeque proditoris impietas." Monstrum hoc, cuius Philippum aliquando puduit, Lutherus[77] tamen, a quo Philippus hauserat, quasi oraculum coeleste miris extollit laudibus, et alumnum suum eo nomine tantum non exaequat[78] Apostolo Paulo. Percontabor etiam, quid animi Luthero fuerit, quem Angli[79] calviniani "virum divinitus datum ad orbem illuminandum" pronuntiant, quum hunc versum demeret supplicationibus Ecclesiae.[80] "Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis."

DE CHRISTO.—Mox ad personam Christi progrediar. Quaeram ista sibi quid velint; Christus De Filius, Deus de Deo? Calvino:[81] "Deus ex sese," Bezae:[82] "Non est genitus de Patris essentia." Item: "Duae constituantur in Christo uniones hypostaticae,[83] altera animae cum carne, Divinitatis cum humanitate altera." "Locus apud Ioannem:" 'Ego et Pater unum sumus,' non ostendit Christum Deum 'homoousion'[84] Deo Patri." Sed et 'anima mea, inquit Lutherus,[85] odit hoc verbum 'homoousion.'" Pergite: "Christus ab infantia non fuit gratia consummatus,[86] sed animi dotibus velut caeteri homines adolevit: usu factus quotidie sapientior, ita ut puerulus ignorantia laborarit." Quod perinde est, ac si dicerent originis labe et vitio sordidatum. Sed cognoscite diriora: "Christus, quum orans in horto, sudoribus aquae manaret et sanguinis, sensu damnationis aeternae cohorruit:[87] vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocem doloris impetu repentinam; quam, ut non satis meditatam, cleriter castigavit." Estne aliquid amplius? Attendite: "Christus, quum actus in crucem exclamaret:" 'Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?' accensus est flammis inferni,[88] desperationis voceni emisit, non aliter affectus, quam si pereundum ei foret internecione sempiterna."

His etiam, si quid possunt, addant: "Christus, inquiunt,[89] descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gustavit, nihilo minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus erat.—Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna, atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere." Ac ne quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse, idem Calvinus:[91] "Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii plenam exagitastis, perditos" appellat "nebulones." Tempora, tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit, nisi "mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11)," mortem animae, mortem gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam, pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus, quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam ineptam atque stolidam.

Anglicani sectarii, pars Calvino, idolo suo, pars Bucero, magno magistro, solent accedere; pars etiam submurmurant in hunc articulum, ne quid facessat ultra molestiae, quemadmodum sine tumultu penitus eximatur de Symbolo. Id veno etiant fuisse tentatum in conventiculo quodam Londinensi, memini narrasse mihi, qui interfuit, Richardum Chenaeum, miserrimum senem, male mulctatum a latronibus foris, neque tamen ingressum in paternam domum. Hactenus de Christo.