DE HOMINE.—De homine[93] quid? "Imago Dei penitus in homine deleta est, nulla boni scintilla superstite: tota natura quoad omnes animae partes ita funditus eversa, ut ne renatus quidem et sanctus quidquam sit aliud intrinsecus, nisi mera corruptio atque contagio." Quorsum ista? Vt qui sola fide gloriam rapturi sunt, in omnium turpitudinum coeno volutati, naturam accusent, virtutem desperent, praecepta deonerent.

DE PECCATO.—Huc Illyricus, Magdeburgensium primipilus, illud suum adiecit immane placitum[94] de originis peccato, quod esse vult: "Intimam substantiam animarum, quippe quas, post Adami lapsum, diabolus ipse procreet, et in sese transformet." Hoc quoque tritum est in hac faece: "Omnia peccata esse paria:"[95] sed ita (ne Stoici reviviscant), "si Deo iudice ponderentur." Ac si Deus, aequissimus iudex, oneri nostro cumulum potius, quam levamentum faceret, et id, quod non est in re, quum sit ipse iustissimus, exaggeraret. Hac trutina non levius in Deum severissime iudicantem deliquerit ille caupo, qui gallum gallinaceum, quando non est opus, occiderit, quam infamis ille sicarius, qui plenus Beza, Gallum heroa Guisium, admiribili virtute principem, displosa fistula interemit; quo facinore nihil vidit orbis noster aetate nostra funestius, nihil luctuosius.

DE GRATIA.—Sed fortasse, qui tam sunt in peccati conditione tetrici, magnifice philosophantur de divina gratia, quae huic malo succurrere ac mederi possit. Praeclaras vero isti partes assignant gratiae, "quam neque infusam cordibus nostris, neque ad resistendum sceleribus validam esse latrant, sedextra nos in solo Dei favore[96] collocant: "qui favor non emendet impios, nec purget, nec illuminet, nec ditet; sed veterem illam sentinam adhuc manantem atque foetentem, ne deformis et odiosa putetur, Deo connivente, dissimulet. Quo suo plasmate tantopere delectantur, ut ne "Christus quidem aliter apud illos[97] gratia plenus et veritate dicatur, quam quod ei Deus Pater mirandum in modum faverit."

DE IVISTITIA.—Quae res ergo iustitia est? Relatio.[98] Non enim ex theologics concinnata virtutibus, fide, spe, charitate, quae animam suo nitore convestiant; sed tantum "occultatio delicti, quam qui sola fide prehenderit, ille tam de salute certus est, ac si iampridem interminato coeli gaudio[99] frueretur." Age, somniet hoc; sed unde constare poterit de futura perseverantia, qua qui caruit, exivit infelicissimus, licet ad tempus pure pieque iustitiam coluisset? Imo vero, "haec tua fides, Calvinus ait[100], nisi tuam tibi perseverantiam firme pronuntiet, ut hallucinari nequeas, tamquam inanis et languida sperneretur." Agnosco discipulum Lutheri. "Christianus, inquit ille[101] etiam volens, non potest salutem perdere, nisi nolit credere."

DE SACRAMENTIS.—Ad Sacramenta festino. Nullum, nullum, non duo, non unum, O Sancte Christe, reliquerant. Ipsorum quippe panis venenum est; Baptismus etsi adhuc verus, tamen ipsorum iudicio "nihil est, non est unda salutis, non est canalis gratiae, non derivat in nos Christi merita; sed significatio dumtaxat salutis est. Itaque nihilo pluris Baptismum Christi, quoad naturam rei, quam Ioannis facere caeremoniam. Si habeas, recte; si careas, nihil damni: crede, salvus es, antequam abluere."[102] Quid ergo parvuli, qui nisi iuventur virtute Sacramenti, sua fide miselli nihil assequuntur? "Potius quam Sacramento Baptismatis quidquam tribuamus, inquiunt Magdeburgici,[103] demus inesse fidem ipsis infantulis, qua serventur, cuius fidei pulsus quosdam abditos intelligant" ipsi, qui vivant necne, nondum intelligunt. Durum. Si hoc adeo durum est, Lutheri pharmacum auditote: "Praestat, inquit,[104] omittere, quandoquidem nisi credat infans, nequidquam lavatur." Haec illi quidem ancipites animo, quidnam enuntient categorice. Ergo Balthassar Pacimontanus diribitor interveniat; qui parens Anabaptistarum, quum parvulis motum fidei non posset affingere, Lutheri cantiunculam adprobavit, et paedobaptismum eiiciens e templis, "neminen nisi adultum fonte sacro decrevit abluere." Ad reliqua Sacramenta quod attinet, quamvis illa bestia multiceps horrendas eiectet contumelias, tamen quia quotidianae iam sunt et callum auribus obduxerunt, hic praetereo.

DE MORIBVS.—Restant haereticorum de vita et moribus frusta nocentissima, quae Lutherus evomi in chartas, ut ex unius pectoris impuro gurgustio pestem lectoribus inhalaret. Audite patienter, et erubescite, et mihi date veniam recitanti: "Si nolit uxor[105], aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res uxoria tam est cuique necessaria, quam esca, potus, somnus. Matrimonium est virginitate multo praestantius; eam Christus, eam Paulus dissuaserunt hominibus christianis." Sed haec fortasse propria Lutheri sunt? Non sunt. Etiam nuper a meo Charco,[106] sed misere timideque defenduntur. Vultis ne plura? Quidni? "Quanto sceleratior es, inquit,[107] tanto vicinior gratiae. Omnes actiones bonae peccata sunt; Deo iudice, mortifera; Deo propitio, leviuscula[108]—Nemo malum suapte voluntate cogitat[109]—Decalogus nihil ad christianos[110]—Opera nostra Deus nequaquam curat—Soli recte participant coena Dominica, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas apportant conscientias.—Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te vel ioco absolverit, modo credideris, absolutus es.—Legere preces horarias non est sacerdotum, sed laicorum—Christiani liberi sunt a statutis hominum." Satis superque lacunam istam commosse videor. lam finio. Nec vero putetis iniquiorem esse me, qui lutheranos et zuinglianos promiscue coarguerim; nam isti memores a quo proseminati sint, inter se fratres et amici volunt esse,[111] adeoque gravem interpretantur iniuriam, quum in ulla re praeter unam, discriminantur.

Equidem non sum tanti, ut vel mediocrem locum mihi sumam in selectis theologis, qui hodie bellum haeresibus indixere; sed hoc scio, quantuluscumque sum, periclitari me non posse, dum Christi gratia fultus adversum talia commenta, tam invisa, tam insulsa, tam bruta, coelo terraque iuvantibus, praeliabor.

NONA RATIO
SOPHISMATA

Scitum est, inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet saepe fucata disputatio, quam schola Philosophorum exsibilat. Multa peccat adversarius in hoc genere; sed quatuor fallacies plerumque consuitur, quas in Academia malim, quam in trevio, retexere.