Primum vitium [Greek: skiamachia] est, quae auras et umbras magno contau diverberat. Hoc pacto: contra coelibes iuratos et votos in castimoniam, quod nuptiae bonae sint, virginitas melior, offeruntur Scripturae loquentes honorifice de coniugio. Quem feriunt? Contra meritum hominis christiani, tinctum Christi sanguine, alioquin nullum, promuntur testimonia, quibus iubemur, nec naturae, nec legi, sed sanguini Christi fidere. Quem refellunt? In eos, qui colunt Coelites, ut famulos Christi maxime gratiosos, citantur integrae pagellae, quae vetant colere multos Deos. Vbinam sunt? Huiusmodi argumentis, quae apud haereticos infinita reperio, nobis esse detrimento non poterunt; vobis esse fastidio poterunt.
Aliud vitium [Greek: logomachia] est, quae sensa deserens, loquaciter cum verbo litigat, "Invenias mihi Missam, inquiunt, aut Purgatorium in Scripturis." Quid ergo? Trinitas, Homoousion, Persona, nusquam sunt in Bibliis, quia voces istae non sunt? Affine est huic peccato litterarum aucupium; quum neglecta consuetudine et mente loquentium, quae vita vocabuli est, adversus elementa contenditur. Nempe sic aiunt: "Presbyter nihil est Graecis, nisi senior; Sacramentum, quodvis mysterium." Caeterum acute D. Thomas,[112] ut omnia: "In vocibus, inquit, videndum, non tam ex quo, quam ad quid sumantur."
Tertium, [Greek: homonumia] est, longe lateque patens. Vt: "Quorsum ordo sacerdotum; quum Ioannes (Apoc. v. 10) omnes nos vocaverit sacerdotes?" Etiam hoc addidit: "Regnabimus super terram." Quorsum ergo reges? Item: "Propheta (Isai. LVIII. 6) celebrat ieiunium spiritale, hoc est, ab inveteratis criminibus abstinentiam. Valeat ergo ciborum delectus, et dierum praescriptio." Siccine? Igitur insanierunt Moyses, David, Elias, Baptistes, Apostoli, qui biduo, triduo, vel hebdomadis inediam terminarunt; quae quidem, ut a crimine, debebat esse perpetua. Hoc quale sit, iam vidistis: propero.
Quartum his adiicitur "Circulatio," in hunc modum: Da mihi notas, inquam, Ecclesiae. "Verbum Dei et purissima Sacramenta." Haeccine sunt apud vos? "Quis dubitet?"—Ego vero pernego. "Consule verbum Dei."—Iam consului, minusque vobis, quam antea, faveo. "Attamen planum est."—Proba mihi. "Quia nos ne latum quidem unguem discedimus a verbo Dei."—Vbi est acumen tuum? Semperne capies pro argumento illud ipsum, quod ponitur in quaestione? Quoties hoc iam inculco? Num tu evigilas? Num faces admovendae sunt? Dico a te perperam exponi verbum Dei: testes habeo quindecim aetates, sta sententiae, non meae, non tuae, sed harum omnium.—"Stabo sententiae verbi Dei: Spiritus ubi vult, spirat." Eccum, quos gyros, quas rotas fabricat. Hic nugator, tot verborum atque sophismatum architectus, nescio cui formidolosus esse queat, molestus erit fortasse. Molestiam vestra prudentia sublevabit, formidinem res eripuit.
DECIMA RATIO
OMNE GENVS TESTIVM
"Haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam."[113] Quis enim, quamvis hebes in plebecula, dummodo salutis cupidus parumper attenderit, semitam Ecclesiae tam egregie complanatam, non videat, non teneat; vepres, et cautes, et avia detestatus? Erunt haec etiam rudibus explorata, sicut Isaias vaticinatus est; vobis igitur, si voletis, exploratissima.
COELITES.—Theatrum universitatis rerum ponamus ob oculos; quidquid est uspiam peragremus; omnia nobis argumenta suppeditant. Eamus in coelum: "Rosas[114] et lilia contemplemur," purpuratos nempe martyrio, candidatos innocentia. Romanos, inquam, Pontifices[115] tres et triginta continenter occisos; Pastores terris omnibus, qui suum pro Christi nomine sanguinem oppignerarunt; greges fidelium, qui Pastorum vestigiis institere; Divos omnes coelites, qui turbae hominum puritate et sanctimonia praeluxere. Nostros hic vixisse, nostros hinc emigrasse reperias. Noster fuit, ut paucula delibemus, ille martyrii sitientissimus Ignatius[116] "qui in rebus Ecclesiae neminem, ne regen[117] quidem, aequavit Episcopo: qui traditiones[118] quasdam Apostolicas, quarum testis ipse fuerat, ne dilaberentur, scripto mandavit." Noster anachoreta Telesphorus,[119] "qui ieiunium quadragesimale, sancitum ab Apostolis, observari severius iussit." Noster Irenaeus,[120] "qui a successione Cathedraque Romana fidem Apostolicam declaravit." Noster etiam Victor Pontifex, "qui[121] Asiam edicto coercuit universam:" quod quum aliquibus, atque etiam huic Irenaeo, viro sacratissimo, videretur asperius, nemo tamen attenuavit, ut exoticam potestatem. Noster Polycarpus,[122] qui super quaestione Paschatis Romam adiit, cuius ambustas reliquias Smyrna collegit, anniversario die rituque legitimo suum Episcopum venerata. Nostri Cornelius et Cyprianus,[123] aureum par Martyrum, ambo magni praesules; sed maior ille, qui Romanus Africanum errorem resciderat; hic nobilitatus observantia, qua maiorem est prosequutus, amicissimum sui. Noster Sixtus,[124] "cui ad aram solemnibus sacris operanti ministrarunt e clero septemviri." Noster Laurentius, huius Archidiaconus,[125] quem adversarii de suis fastis eiiciunt, quem ante mille ducentos annos vir consularis Prudentius[126] sic ornavit:
Quae sit potestas credita
Et muneris quantum datum,
Probant Quiritum gaudia,
Quibus rogatus annuis.
Hos inter, o Christi decus,
Audi et poetam rusticum,
Cordis fatentem crimina,
Et facta prodentem sua.
Audi benignus supplicem
Christi reum, Prudentium.
Nostrae virgines illae[127] perbeatae, Caecilia, Agatha, Anastasia, Barbara, Agnes, Lucia, Dorothea, Catharina; quae decretam pudicitiam adversus et hominum et daemonum tyrannidem firmaverunt. Nostra Helena, quam dominicae Crucis inventio celebravit. Nostra Monica, quae moriens[129] orari et sacrificari pro se mortua ad altare Christi, religiosissime flagitavit. Nostra Paula,[129] quae ex urbano palatio et opimis praediis in speluncam Bethleemiticam tantis itineribus peregrina cucurrit, ut ad Christi vagientis cunabula delitesceret. Nostri Paulus, Hilarion, Antonius, seniculi solitarii. Noster Satyrus,[130] Ambrosii germanus frater, qui tremendam illam hostiam circum se gestans in orario, naufragus insiliit in Oceanum, et fide plenissimus enatavit. Nostri Nicolaus et Martinus, episcopi, exerciti vigiliis, paludati ciliciis, ieiunio pasti, Noster Benedictus, tot monachorum pater. Chiliadas istas decennio non exsequerer.