Sed nec illos repeto, quos in Ecclesiae Doctoribus ante posueram. Memor sum brevitatis meae, Petat ista, qui volet, non solum ex abundanti veterum historia, sed multo etiam magis ex gravissimis auctoribus, qui paene singuli Divos singulos memoriae[131] reliquerunt. Renuntiet mihi, de christianis illis antiquissimis et beatissimis quid autumet? Vtrius doctrinae fuerint, catholicae, an lutheranae? Testor Dei solium et illud tribunal, ad quod stabo rationem rationum harum et dicti et facti redditurus, aut nullum coelum esse, aut nostrorum esse; illud exsecramur, hoc ergo defigimus.

DAMNATI.-Nunc e contrario, si libet, inspiciamus in Tartara. Cremantur incendio sempiterno. Qui? Iudaei. Quam Ecclesiam adversati? Nostram.—Qui? Ethnici. Quam Ecclesiam crudelissime persequuti? Nostram.—Qui? Turcae. Quae templa demoliti? Nostra.—Qui? Haeretici. Cuius Ecclesiae perduelles? Nostrae.—Quae enim Ecclesia praeter nostram omnibus inferorum portis[132] se opposuit?

IVDAEI.—Quum, pulsis Hebraeis, Christiani[133] succrescerent Hierosolymis, Deum immortalem! qui concursus hominum ad loca sacra fuit,[134] quae urbis religio, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium, quibus velut exuviis mariti, Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manavit in nos Iudaeorum odium ferum et implacabile. Queruntur etiam nunc, maiores nostros maioribus suis exitio fuisse. A Simone Mago et lutheranis nullum ictum acceperunt.

ETHNICI.—In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio, trecentis annis, per intervalla temporum, aerumnosissima Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus et filiis nostrae fidei. Cognoscite vocem tyranni, qui Divum Laurentium torruit in craticula:[135]

Hunc esse vestris Orgiis
Moremque et artem, proditum est;
Hanc disciplinam foederis,
Libent ut auro antistites.
Argenteis scyphis ferunt
Fumare sacrum sanguinem,
Auroque nocturnis sacris
Adstare fixos cereos.
Tunc cura summa est fratribus,
(Vt sermo testatur loquax),
Offerre, fundis venditis,
Sestertiorum millia.
Addicta avorum praedia
Foedis sub auctionibus
Successor exhaeres gemit,
Sanctis egens parentibus.
Haec occulantur abditis
Ecclesiarum in angulis;
Et summa pietas creditur
Nudare dulces liberos.
Deprome thesauros, malis
Suadendo quos praestigiis
Exaggeratos obtines,
Nigrantes quos claudis specu.
Hoc poscit usus publicus;
Hoc fiscus, hoc aerarium,
Vt dedita stipendiis
Ducem iuvet petunia.
Sic dogma vestrum est, audio;
"Suum quibusque reddito."
En Caesar agnoscit suum
Numisma, nummis inditum.
Quod Caesaris scis, Caesari
Da: nempe iustum postulo,
Ni fallor; haud ullam tuus
Signat Deus pecuniam.
Nec quum veniret, aureos
Secum Philippos detulit;
Praecepta
sed verbis dedit
Inanis a marsupio.
Implete dictorum fidem,
Quae vos per orbem venditis,
Nummos libenter reddite;
Estote verbis divites.

Quis videtur? In quos furit? Cuius Ecclesiae sacra, lychnos, ritus, ornamenta convellit? Cui patellas aureas, et argenteos calices, et sumptuosa donaria, et opulentam gazam invidet? Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio nostri Nemrodes[136] obtenderunt, quum depecularentur ecclesias, et Christi patrimonium dissiparent? Contra vero magnus ille Constantinus Christomastigon terror, quam Eeclesiam tranquillavit? Illam, cui Pontifex Sylvester praefuit,[137] quem in Soracte latitantem accersiit, ut eius opera nostro baptismate tingeretur.—Quibus auspiciis victor? Signo crucis.[138]—Qua matre gloriosus? Helena.—Quibus se patribus adiunxit? Nicaenis.—Cuiusmodi? Vt Sylvestro, ut Marco, ut Iulio, ut Athanasio, ut Nicolao.—Cuius se precibus[139] commendavit? Antonii.—Quam sellam postulavit[140] in Synodo? Vltimam.—O quanto regalior hac sede, quam qui regis titulum, non debitum, ambierunt! Singula narrare longum est. Sed ex his duobus altero nobis infestissimo, altero nobis amicissimo, licebit singula coniicere, quae sunt horum simillima. Etenim, ut nostrorum illa fuit Epistasis turbulenta, sic nostrorum haec evasit divina Catastrophe.

TVRCAE.-Turcica videamus. Mahometes et Sergius monachus apostata in profundo barathro iacent ululantes, et suis et posterorum sceleribus onusti. Haec portentosa et efferata bellua, Sarraceni, Turcae, nisi a nostris ordinibus militiae sacrae,[141] nisi a nostris principibus et populis accisa fuisset ac repressa, per Lutherum quidem, (cui gratias hoc nomine Solymanus Turcus litteris egisse dicitur), et per lutheranos regulos (quibus Turcorum progressio laetabilis existimatur); haec, inquam, Erinnys furiosa et exitiosa mortalibus, totam iam depopularetur et vastaret Europam; neque indiligentius altaria et signa crucis, quam ipse Calvinus everteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprii, utpote nostrorum industria a christianorum iugulis repulsi.

HAERETICI.—Despectemus in haereticos, faeces, et folles, et alimenta gehennae. Primus occurrit Simon Magus. Quid ille? "Eripiebat homini liberam[142] voluntatem; solam fidem[143] percrepabat." Mox Novatianus: Quis? Antipapa Cornelio,[144] Pontifici Romano, "hostis sacramentorum poenitentiae et chrismatis."[145] Deinde Manes Persa: hic docebat "baptismum salutem[146] non conferre." Post Aerius Arianus "preces damnabat pro mortuis,[147] confundebat episcopis sacerdotes." Hinc Aerius "solam[148] et ipse fidem personabat," cognominatus atheos[149] non minus quam Lucianus. Sequitur Vigilantius,[150] qui "Divos orari non ferebat:" ac Iovinianus, qui "virginitatem et nuptias aequiparabat." Denique colluvies universa Macedonius, Pelagius, Nestorius, Entyches, Monothelitae, Iconomachi, caeteri, quibus Lutherum et Calvinum posteritas aggregabit. Quid isti? Omnes mali corvi, eodem ovo geniti, ab Ecclesiae nostrae Praesulibus desciverunt, ab illis evicti et exinaniti sunt.

Deseramus avernum, reddamur terris. Quocumque me oculis et cogitatione convertero, sive Patriarchas intueor et sedes Apostolicas, sive Antistites caeterarum gentium, sive laudatos principes, reges, caesares, sive christianorum cuiusque nationis initia, sive ullum iudicium vetustatis, aut lumen rationis, aut honestatis decus; nostrae fidei serviunt et suffragantur omnia.

SEDES APOSTOLICA.—Testis Romana successio, "In qua semper
Ecclesia, (ut cum Augustino ep. 162 loquar), Apostolicae
Cathedrae viguit principatus." Testes illae reliquae sedes
apostolicae, in quas hoc nomen insignite convenit, quod ab ipsis
Apostolis horumve auditoribus exaedificatae[151] fuerint.