[23]. Jugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turres extruit easque praesidiis firmat, praeterea dies noctesque aut per vim aut dolis temptare, defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare, suos hortando ad virtutem arrigere,[152] prorsus intentus cuncta parare. Adherbal, ubi intellegit omnes suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxilii spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxime impigros delegit; eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent. Numidae paucis diebus jussa efficiunt; litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:

[24]. ‘Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthae subigit, quem tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortales in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum jam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vestra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urguear incertus sum. Plura de Jugurtha scribere dehortatur me fortuna mea; et jam antea expertus sum parum fidei miseris esse. Nisi tamen intellego[153] illum supra quam ego sum petere, neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare. Utrum gravius existimet, nemini occultum est. Nam, initio occidit Hiempsalem, fratrem meum, dein patrio regno me expulit; quae sane fuerint nostrae injuriae, nihil ad vos.[154] Verum nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. Quid reliquum nisi vestra vis, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Jugurthae scelerum ostentui essem,[155] non jam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et crutiatus corporis deprecor.[156] Regno Numidiae, quod vestrum est, uti libet consulite; me ex manibus impiis eripite per majestatem imperii, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae.’

[25]. His litteris recitatis fuere, qui exercitum in Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Jugurtha interim uti consuleretur,[157] quoniam legatis non paruisset. Sed ab iisdem illis regis fautoribus summa ope enisum,[158] ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Africam majores natu, nobiles, amplis honoribus usi; in quîs fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum in senatu princeps. Hi, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere, dein brevi Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quam ocissime[159] ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus, metu atque libidine diversus agitabatur. Timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur exercita circumdato summa vi Cirtam irrumpere[160] nititur, maxime sperans, diducta manu hostium[161] aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut prius quam legates conveniret, Adherbalis potiretur; ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

[26]. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curae fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthae rebatur,[162] tamen quia penes eosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnes puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, interficit.

[27]. Quod postquam Romae cognitum est, et res in senatu agitari coepta, iidem illi ministri regis interpellando[163] ac saepe gratia, interdum jurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni G. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Jugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia[164] provinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit;[165] deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur; stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.

[28]. At Jugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venum ire[166] in animo haeserat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mittit, hisque ut illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnes mortales pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant,[167] senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Jugurthae recipi moenibus; iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proximis decem[168] Italia decederent. Consul Numidis ex senati decreto nuntiari jubet; ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius, parato exercitu, legat[169] sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate, quae deliquisset, munita fore sperabat; in quîs fuit Scaurus, cujus de natura et habitu supra[170] memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes animi et corporis erant, quas omnes avaritia praepediebat; patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Rhegium atque inde Siciliam,[171] porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Calpurnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.

[29]. Sed ubi Jugurtha per legatos pecunia temptare bellique quod administrabat asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia[172] facile conversus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio,[173] plerisque ex factione ejus corruptis, acerrime regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum; postea vero quam participem negotii Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Jugurthae Vagam,[174] cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora induciae agitabantur.[175] Igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta[176] transigit, dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis,[177] in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio[178] imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos[179] proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

[30]. Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divulgavit, Romae per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat.[180] Ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At G. Memmius, cujus de libertate ingenii et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis orationem ejus perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum Bestiae hujuscemodi verbis disseruit.

[31]. ‘Multa me dehortantur a vobis,[181] Quirites, ni studium rei publicae omnia superet, opes factionis, vestra patientia, jus nullum, ac maxime, quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis XV.[182] quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia[183] atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis,[184] exsurgitis, atque etiamnunc timetis eos, quibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit.[185] Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar; verum id frustra an ob rem[186] faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe majores vestri fecere, uti contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est suomet ipsi more praecipites eant.[187] Occisso Ti. Graccho, quem regnum parare ajebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt. Post G. Gracchi et M. Fulvi caedem item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt; utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit.[188] Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maximas divitias esse; tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere.[189] Itaque postremo leges, majestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut poenitet, sed incedunt per ora vestra[190] magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi ea honori non praedae habeant. Servi aera parati injusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt hi qui rem publicam oocupavere? Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi iidemque superbissimi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones injustas, plerique caedem in vos fecisse, pro munimento habent.[191] Ita quam quisque pessime fecit, tam maxime[192] tutus est: metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere;[193] quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coëgit.[194] Sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quodsi tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra[195] penes optimos, non audacissimos, forent. Majores vestri parandi juris et majestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere,[196] vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summa ope nitemini?[197] atque eo vehementius, quo majus dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse. Dicet aliquis: Quid igitur censes? Vindicandum in eos,[198] qui hosti prodidere rem publicam? Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus[199] et indicio ipsius Jugurthae, qut si dediticius est, profecto jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maximae divitiae, in rem publicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte[200] nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis placent, quum regna, provinciae, leges, jura, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissimum existimo impune injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent,[201] parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quum intellegetis aut serviundum esse aut permanus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse, facere illi injurias, vos prohibere; postremo sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur: hosti acerrimo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vestrum, domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus? Nam impune quaelibet facere, id est regem[202] esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis cives vestros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.[203] Ad hoc in re publica multo praestat beneficii quam maleficii immemorem esse;[204] bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior. Ad hoc si injuriae non sint, haud saepe auxilii egeas.’

[32]. Haec atque alia hujuscemodi saepe dicundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Jugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebant,[205] delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora fecere. Fuere, qui auro corrupti elephantos Jugurthae traderent; alii perfugas vendere, pars ex pacatis praedas agebant; tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat. At Cassius, perlata rogatione[206] a G. Memmio ac perculsa omni nobilitate, ad Jugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam ejus experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat; talis ea tempestate fama de Cassio erat.