[33]. Igitur Jugurtha contra decus regium cultu quam maxime miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, G. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cujus impudentia contra jus et injurias omnes munitus foret. At G. Memmius, advocata contione, quamquam regi infesta plebes erat, et pars in vincula duci jubebat, pars, ni socios sceleris sui aperiret, more majorum de hoste supplicium sumi; dignitati quam irae magis consulens, sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare, fidem publicam per sese[207] inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Jugurtha, verba facit; Romae Numidiaeque[208] facinora ejus memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. Quibus juvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore,[209] sed se suasque spes corrupturum.
[34]. Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit et Jugurtha respondere jussus est, G. Baebius, tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere jubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa, terrebat eum clamore, vultu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat,[210] vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex contione discedit: Jugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.[211]
[35]. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos; qui, quia in dissensione regum Jugurthae adversus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, profugus ex Africa abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat,[212] persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgueat,[213] regnum Numidiae ab senatu petat. Avidus consul belli gerundi moveri quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Jugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxime[214] occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur, et per homines talis negotii artifices itinera egressusque ejus, postremo loca atque tempora cuncta explorat, deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur.[215] Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publica venerat. At Jugurtha manifestus[216] tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animum advertit,[217] supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat,[218] regno magis quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus[219] eodem profectus est, jussus a senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse: ‘urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.’
[36]. Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus[220] haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contra Jugurtha trahere omnia et alias deinde alias morae causas facere, polliceri deditionem, ac deinde metum simulare, cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare; ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare.[221] Ac fuere, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existimarent, neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent.[222] Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.
[37]. Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius, tribuni plebis, resistentibus collegis, continuare magistratum[223] nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Januario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus, hieme aspera, pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat (nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat[224]), tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem jacere, aliaque, quae incepto usui forent, properare.
[38]. At Jugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdolus ejus augere amentiam, missitare[225] supplicantes legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur; ‘ita delicta occultiora fore.’ Interea per homines callidos die noctuque exercitum temptabat; centuriones ducesque turmarum partim uti transfugerent corrumpere, alii signo dato locum uti desererent.[226] Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare[227] omnibus locis; vis magna hostium, coelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps,[228] postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem,[229] et centurio primi pili[230] tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga, plerique abjectis armis, proximum collem occupavere. Nox atque praeda castrorum hostes, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Jugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: ‘tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum tenet,[231] tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumes omnes sub jugum missurum,[232] praeterea uti diebus decem Numidia decederet.’ Quae quamquam gravia et flagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur,[233] sicuti regi libuerat, pax convenit.
[39]. Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere. Pars dolere pro gloria imperii, pars insolita rerum bellicarum timere libertati,[234] Aulo omnes infesti, ac maxime, qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat. Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens, senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino[235] auxilia accersere, denique omnibus modis festinare. Senatus ita, uti par fuerat, decernit, suo atque populi injussu nullum potuisse foedus fieri. Consul impeditus a tribunis plebis, ne, quas paraverat copias, secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus, in provincia hiemabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Jugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam, soluto imperio, licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum[236] statuit sibi nihil agitandum.
[40]. Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Jugurtha senati decreta neglexisset,[237] quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent. Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur,[238] occulte per amicos ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile memoratu est, quam intenta fuerit quantaque vi rogationem jusserit, decreverit, voluerit: magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publicae; tanta libido in partibus erat. Igitur ceteris metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiamtum civitate quum ex Mamili regatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.[239] Sed quaestio exercita aspere violenterque ex[240] rumore et libidine plebis; ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
[41]. Ceterum mos partium popularium et senatus factionum,[241] ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt.[242] Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter cives erat; metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet[243] ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere. Ita, quod in adversis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere, sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur, penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urguebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant; interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.[244] Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam injustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae[245] oriri coepit.
[42]. Nam postquam Tiberius et G. Gracchus, quorum majores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat, et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducendis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat.[246] Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit: sed bono vinci satius est quam malo more injuriam vincere.[247] Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortales ferro aut fuga extinxit, plusque in reliquum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitates pessumdedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius[248] ulcisci volunt. Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singulatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret.[249] Quamobrem ad inceptum redeo.