[43]. Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam, Metellus et Silanus consules designati,[250] provincias inter se partiverant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et quamquam adverso populi partium,[251] fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.[252] Igitur diffidens veteri exercitui, milites scribere, praesidia[253] undique accersere, arma, tela, equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceteram ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittendo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque, in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, quum propter artes bonas, tum maxime, quod adversum divitias invictum animum gerebat, et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae[254] hostiumque auctae erant.

[44]. Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino pro consule iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator[255] ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxilii aut spei bonae accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus[256] comitiorum mora imminuerat, et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere quam majorum disciplina milites laborare coëgisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aestivorum in imperio fuit,[257] plerumque milites stativis castris habebat, nisi quum odos[258] aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed neque muniebantur ea, neque more militari vigiliae deducebantur; uti cuique libebat, ab signis aberat: lixae permixti cum militibus die noctuque vagabantur; palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere, eaque mutare cum mercatoribus[259] vino advectitio et aliis talibus; praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari; postremo, quaecunque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.

[45]. Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior; tanta temperantia inter ambitionem[260] saevitiamque moderatum: namque edicto primum adjumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in castris panem aut quem alium coctum cibum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris neve in agmine servum aut jumentum haberet; ceteris arte modum statuisse.[261] Praeterea transversis itineribus cotidie castra movere, juxta ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire, item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quisquam ordine egrederetur, uti cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.

[46]. Interea Jugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia ejus certior Romae factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis[262] mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. Itaque legatos alium ab alio diversos aggreditur,[263] ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Jugurtham maxime[264] vivum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent; ceterum palam, quae ex voluntate forent,[265] regi nuntiari jubet. Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant; ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur, facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo G. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum his permixti velites, quocunque accederent equitatus[266] hostium, propulsarent. Nam in Jugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.

[47]. Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxime celebratum,[267] ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc consul simul temptandi gratia, et si paterentur, opportunitate loci, praesidium imposuit;[268] praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare,[269] ratus id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatum juvaturum exercitum et jam paratis rebus munimento fore. Inter haec negotia Jugurtha impensius modo[270] legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem quam postulabat neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum exspectare.

[48]. Jugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animadvertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit.[271] Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul; a quo aberat mons ferme milia passuum viginti tractu pari,[272] vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens,[273] vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque arenoso[274] gignuntur. Media autem planities deserta penuria aquae, praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis, pecore atque cultoribus frequentabantur.

[49]. Igitur in eo colle, quem transverso itinere porrectum docuimus, Jugurtha, extenuata suorum acie,[275] consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet, quae ageret; ipse propior montem[276] cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant; cum iis certamen fore, quos antea victos sub jugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint,[277] omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum bello melioribus manum consererent; proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere; illum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum, aut maximarum aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere beneficii sui et eum ipsum aliis ostentare; postremo pro cujusque ingenio pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; quum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicitur,[278] primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet (nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen incerti,[279] quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati); dein, brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus,[280] in dextero latere, quod proximum hostes erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transversis principiis[281] in planum deducit.

[50]. Sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostes crebro impetu et transversis proeliis[282] iter suum remoraturos, et quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.[283] Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.[284] At Jugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus adversariis receptui ac post munimento foret; dein repente signo dato hostes invadit. Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextera temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio, ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriundi aut conserendi manum copia erat; ante jam docti ab Jugurtha equites, ubicunque Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxime diversi. Ita numero priores,[285] si ab persequendo hostes deterrere nequiverant, disjectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea[286] vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; nostros asperitas et insolentia loci retinebat.

[51]. Ceterum facies totius negotii varia, incerta, foeda atque miserabilis; dispersi a suis pars cedere, alii insequi, neque signa neque ordines observare, ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare, arma tela,[287] equi viri, hostes atque cives permixti, nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere: itaque multum diei processerat, quum etiamtum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis, Metellus ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortes legionarias quatuor adversum pedites hostium collocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul orare, hortari milites, ne deficerent, neu paterentur hostes fugientes vincere; neque illis[288] castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent, in armis omnia sita. Sed ne Jugurtha quidem interea quietus erat; circumire, hortari, renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia, subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.

[52]. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus adversus, Jugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique Romani, ubi intelligunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri (et jam diei[289] vesper erat) adverse colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.[290] Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Jugurtha supra diximus, ubi cum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat, neque remittit, quid ubique hostis ageret,[291] explorare. Postquam Rutilium consedisse jam et animo vacuum accepit, simulque ex Jugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat,[292] quo hostium itineri officeret, latius porrigit, eoque modo ad Rutilii castra procedit.