[53]. Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvertunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant,[293] postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disjectos circumveniri vident, fugam faciunt ac plerique abjectis armis collis aut noctis quae jam aderat auxilio integri abeunt. Elephanti quatuor capti, reliqui omnes numero quadraginta interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique[294] erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt. Nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac primo, obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventarent,[295] alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere, et paene imprudentia admissum[296] facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur pro metu repente gaudium exortum, milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad coelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, adversae res etiam bonos detractant.[297]
[54]. Metellus in iisdem castris quatriduo[298] moratus, saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, universos in contione laudat atque agit gratias; hortatur ad cetera, quae levia sunt,[299] parem animum gerant; pro victoria satis jam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos, Jugurtha ubi gentium[300] aut quid agitaret, cum paucisne esset, an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat, ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.[301] Id ea gratia[302] eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numidarum ex fuga regem sequitur; quo cujusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur; ita se mores habent. Igitur Metellus ubi videt etiamtum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius libidine geri non posset,[303] praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie, sed alio more bellum gerundum. Itaque in Numidiae loca opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere[304] munita aut sine praesidio capit incenditque; puberes interfici jubet, alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita, ubicunque res postulabat, praesidium impositum. Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis, regem terrebant; quippe cui spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur, et qui sua loca[305] defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex copia[306] quod optimum videbatur consilium capit, exercitum plerumque in iisdem locis opperiri jubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantes repente aggreditur. Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, priusquam ex castris subveniretur, sicuti jussi erant, in proximos colles discedunt.
[55]. Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more majorum gereret, in adverso loco victor tamen virtute fuisset hostium agro potiretur, Jugurtham magnificum[307] ex Auli socordia spem salutis in solitudine aut fuga coëgisset habere. Itaque senatus ob ea felicitur acta dis immortalibus supplicia[308] decernere, civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere, fama de Metello praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere tamen, necubi[309] hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior, eo magis anxius erat, neque post insidias Jugurthae[310] effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis quam praeda ager vastabatur. Duobus locis haud longe inter se castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, diversi agebant. Eo tempore Jugurtha per colles sequi, tempus aut locum pugnae quaerere; qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontes, quorum penuria erat, corrumpere; modo se Metello, interdum Mario ostendere, postremo in agmine temptare ac statim in colles regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.
[56]. Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte qua sita erat arcem regni, nomine Zamam,[311] statuit oppugnare, ratus id quod negotium poscebat Jugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore. At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit, oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissimum erat. Praeterea pollicetur in tempore[312] semet cum exercitu affore. Ita compositis rebus in loca quam maxime occulta discedit ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. Eo cum delectis equitibus noctu pergit et jam egredientibus Romanis in porta pugnam facit; simul magna voce Siccenses hortatur, uti cohortes ab tergo circumveniant; fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos. Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent; tanta mobilitate sese Numidae agunt. Sed milites Jugurthini paulisper ab rege sustentati, postquam majore vi hostes urguent, paucis amissis profugi discedunt.
[57]. Marius ad Zamam pervenit; id oppidum in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. Igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret. Deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur; neque ea res Numidas terret, infensi intentique sine tumultu manent; proelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare; alii succedere ac murum modo suffodere, modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere.[313] Contra ea oppidani in proximos saxa volvere, sudes, pila, praeterea pice et sulfure taedam mixtam ardenti[314] mittere. Sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat; nam plerosque jacula tormentis aut manu emissa vulnerabant, parique periculo, sed fama impari, boni atque ignavi erant.
[58]. Dum apud Zamam sic certatur, Jugurtha ex improviso castra hostium cum magna manu invadit, remissis, qui in praesidio erant,[315] et omnia magis quam proelium expectantibus, portam irrumpit. At nostri, repentino metu perculsi, sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere, magna pars vulnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxima vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari;[316] sin Numidae propius accessissent, ibi vero[317] virtutem ostendere et eos maxima vi caedere, fundere atque fugare. Interim Metellus quum accerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein converso equo animadvertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat populares esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere mittit, ac statim G. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostes inultos abire sinat. Ille brevi mandata efficit. At Jugurtha munimento castrorum impeditus, quum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus, infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revertitur.
[59]. Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare jubet, portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Jugurtha ex occulto repente nostros invadit; qui in proximo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt. Neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent;[318] quibus illi freti, non uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed adversis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem; ita expeditis peditibus suis hostes paene victos dare.
[60]. Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrime niti,[319] neque alius in alio magis quam in sese[320] spem habere: pariterque oppidani agere; oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione, laetitia, gemitu, item strepitus armorum ad coelum ferri, tela utrimque volare. Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant, eos, uti quaeque Jugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadverteres,[321] ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent,[322] monere alii, alii hortari aut manu significare aut niti corporibus,[323] et ea huc et illuc quasi vitabundi aut jacientes tela agitare. Quod ubi Mario cognitum est (nam is in ea parte curabat) consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu[324] regis proelium visere. Ita illis studio suorum astrictis,[325] repente magna vi murum aggreditur, et jam scalis egressi milites prope summa ceperant, quum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere, deinde, ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant, afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars vulneribus confecti abeunt Denique utrimque proelium nox diremit.
[61]. Metellus, postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi, neque Jugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere, et jam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se[326] defecerant, satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia imponit; ceterum exercitum in provinciam, quae proxima est Numidiae, hiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Jugurtha fuerat et inde vadibus datis clam Massivae de nece judicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occultus veniat, dein fide data, si Jugurtham vivum aut necatum sibi tradidisset, fore, ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido,[327] tum metunti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
[62]. Is, ubi primum opportunum fuit, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrimans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optime merenti provideat, omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos, occisos, regni opes comminutas esse; satis saepe jam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo[328] cunctante Numidae sibi consulant. His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. Mittuntur ad imperatorem legati, qui Jugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi jubet, eorum atque aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more majorum[329] ex consilii decreto per legates Jugurthae imperat argenti pondo[330] ducenta milia, elephantos omnes, equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, jubet omnes perfugas vinctos adduci; eorum magna pars, uti jussum erat, adducti, pauci, quum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur,[331] rursus coepit flectere animum suum et ex mala conscientia digna[332] timere. Denique multis diebus per dubitationem consumptis quum modo taedio rerum adversarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequidquam perditis, de integro bellum sumit. Et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.[333]