[63]. Per idem tempus Uticae forte G. Mario per hostias dis supplicanti, magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat; proinde, quae animo agitabat,[334] fretus dis ageret, fortunam quam saepissime experiretur, cuncta prospere eventura. At illum jam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant,[335] industria, probitas militiae magna scientia, animus belli[336] ingens, domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus,[337] ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit; ita inter artes bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem ejus ignorantibus,[338] facile notus per omnes tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamea is ad id locorum[339] talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est) consulatum appetere non audebat. Etiamtum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.[340] Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.
[64]. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem[341] rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant,[342] tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum commotus insolita re mirari ejus consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret; non omnia omnibus cupiunda esse; debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur. Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Marii flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica,[343] facturum sese, quae peteret. Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire; satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris[344] ibidem militabat, annos natus circiter viginti; quae res Marium cum pro[345] honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessimis consultoribus, grassari,[346] neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum[347] foret, milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose, simul et magnifice de bello loqui, dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis[348] et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiares corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.
[65]. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem[349] scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta. Cui Metellus petenti more regum ut sellam juxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat, honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset, praesidium, quod contumeliosum in eos[350] foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum imperatori[351] cum suo auxilio poenas petat; hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Jugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo[352] mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et illum et equites Romanes, milites et negotiatores[353] alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissima suffragatione[354] consulatus petebatur; simul ea tempestate plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam,[355] novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.
[66]. Interim Jugurtha postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitates, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare,[356] communire suos locos, arma, tela, aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cunta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio, Jugurtha pacificante, praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati,[357] principes civitatis inter se conjurant; nam vulgus, uti plerumque solet, et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum[358] erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio adversum. Dein, compositis inter se rebus, in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat.[359] Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militares et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant; eos omnes praeter Turpilium inter epulas obtruncant; postea milites palantes, inermos, quippe in tali die[360] ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
[67]. Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissimum facerent, trepidare; ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium; portae ante clausae fugam prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum[361] saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum,[362] neque a fortissimis infirmissimo generi resisti posse; juxta boni malique, strenui et imbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitate, saevissimis Numidis et oppido undique clauso, Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit; id misericordiane hospitis, an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.[363]
[68]. Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper moestus e conspectu abit; deinde, ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxima cura ultum ire injurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et quam plurimos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit, et postera die circiter horam tertiam pervenit in quandam planitiem, locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessos itineris magnitudine et jam abnuentes omnia[364] docet oppidum Vagam non amplius mille passuum[365] abesse, decere illos reliquum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis, equites in primo[366] late, pedites quam artissime ire et signa occultare jubet.
[69]. Vagenses ubi animum advertere ad se versum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati, portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Jugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo dato alii vulgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turres capere; ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.[367] Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, jussus a Metello causam dicere,[368] postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.
[70]. Per idem tempus Bomilcar, cujus impulsu Jugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens, novas res cupere, ad perniciem ejus dolum quaerere, diu noctuque fatigare animum;[369] denique omnia temptando, socium sibi adjungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnes res exequi solitus erat, quae Jugurthae fesso aut majoribus astricto superaverant;[370] ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit; Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum jussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.[371] Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat,[372] Bomilcar simul cupidus incepta patrandi et timore socii anxius, ne omisso vetere consilio novum quaereret,[373] litteras ad eum per homines fideles mittit, in quîs mollitiem socordiamque viri accusare,[374] testari deos, per quos juravisset, monere ne praemia Metelli in pestem converteret; Jugurthae exitium adesse; ceterum suane an virtute Metelli periret, id modo agitari;[375] proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
[71]. Sed quum hae litterae allatae,[376] forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum solet,[377] somnus cepit. Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps. Qui postquam allatas litteras audivit, ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introiit, dormiente illo epistolam, super caput in pulvino temere positam, sumit ac perlegit, dein propere, cognitis insidiis, ad regem pergit. Nabdalsa post paulo experrectus ubi neque epistolam repperit[378] et rem omnem, uti acta erat, cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Jugurtham placandi gratia accedit; dicit quae ipse paravisset facere perfidia clientis sui praeventa;[379] lacrimans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super[380] tali scelere suspectum sese haberet.
[72]. Ad ea rex, aliter atque animo gerebat,[381] placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post id locorum Jugurthae dies aut nox ulla quieta fuit, neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, cives hostesque juxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco saepe contra decus regium noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere; ita formidine quasi vecordia exagitari.[382]