[73]. Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto[383] ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae plebes, litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis, volenti animo de ambobus acceperant.[384] Imperatori nobilitas, quae antea decori, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat; ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.[385] Praeterea seditiosi magistratus vulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere,[386] Marii virtutem in majus celebrare. Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque[387] in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium[388] et sua necessaria post illius honorem ducerent. Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur, et postea populus a tribuno plebis Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Jugurtha bellum gerere, frequens Marium jussit. Sed senatus paulo ante Metello decreverat; ea res frustra fuit.[389]

[74]. Eodem tempore Jugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine, pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum[390] profugerant, quum neque bellum geri sine administris posset, et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat; itinera praefectosque in dies mutare, modo adversum hostes, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet; ita quocunque intenderat, res adversae erant. Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Jugurtha pro tempore parati instructique; dein proelium incipitur. Qua in parte rex pugnae affuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri ejus omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero;[391] hostium paucorum potiti; nam ferme Numidas in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.[392]

[75]. Ea fuga Jugurtha impensius modo[393] rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque ejus multus pueritiae cultus[394] erat. Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta, loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si ejus oppidi potitus foret, omnes asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. Igitur omnia jumenta sarcinis levari jubet nisi frumento dierum decem, ceterum utres modo et alia aquae idonea[395] portari. Praeterea conquirit ex agris quam plurimum potest domiti pecoris, eoque imponit vasa cujusque modi, sed pleraque lignea, collecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc finitimis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurimum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint,[396] praedicit. Ipse ex flumine, quam proximam oppido aquam esse supra diximus, jumenta onerat; eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tauta repente coelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo[397] exercitui satis superque foret. Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit; nam rati sese dis immortalibus curae esse. Deinde postero die contra opinionem Jugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.

[76]. Sed rex nihil jam infectum Metello credens,[398] quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit, neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus simulabat sese negotii gratia properare; ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat; nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi. At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. Deinde locis ex copia[399] maxime idoneis vineas agere, aggerem jacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari. Contra haec oppidani festinare, parare; prorsus ab utrisque nihil reliquum fieri. Denique Romani multo ante labore proeliisque fatigati,[400] post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti, praeda omnis ab perfugis corrupta. Ii postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant; ibi vino et epulis onerati, illaque et domum et semet igni corrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.[401]

[77]. Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret; Hamilcarem quendam, hominem nobilem, factiosum, novis rebus studere, adversum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum[402] socios fore. Nam Leptitani jam inde a principio belli Jugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. Deinde, ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave[403] fecerant. Itaque ab imperatore facile, quae petebant, adepti. Emissae eo cohortes Ligurum quatuor et G. Annius praefectus.

[78]. Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civiles, navibus in eos locos venisse; ceterum situm inter duas Syrtes, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura; quorum proxima terrae praealta sunt, cetera, uti fors tulit, alta,[404] alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt; ita facies locorum cum ventis simul mutatur: Syrtes ab tractu nominatae.[405] Ejus civitatis lingua modo[406] conversa connubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica, quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.

[79]. Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit.[407] Qua tempestate Carthaginienses pleraeque Africae imperitabant,[408] Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui fines eorum discerneret; quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones item classes saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt,[409] uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere,[410] Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere.[411] Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium[412] ventus coortus arenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque implere solet, ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident et ob rem corruptam[413] domi poenas metuunt, criminari Carthaginienses ante tempus domo digresses, conturbare rem,[414] denique omnia malle quam victi abire. Sed quum Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt,[415] ut vel illi, quos fines populo suo peterent, ibi[416] vivi obruerentur, vel eadem condicione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere; ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.

[80]. Jugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos,[417] genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et majoribus promissis ad studium sui perducit, quis adjutoribus regem aggressus impellit, uti adversum Romanos bellum incipiat. Id ea gratia facilius proniusque[418] fuit, quod Bocchus initio hujusce belli legatos Romam miserat, foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediverant caeci avaritia, quîs omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.[419] Etiam antea Jugurthae filia Bocchi nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurimas uxores, denas alii, alii plures habent, sed reges eo amplius.[420] Ita animus multitudine distrahitur, nulla pro socia obtinet,[421] pariter omnes viles sunt.

[81]. Igitur in locum ambobus placitum[422] exercitus conveniunt; ibi fide data et accepta Jugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanes injustos, profunda avaritia,[423] communes omnium hostes esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere quam secum et cum aliis gentibus, libidinem imperitandi, quîs[424] omnia regna adversa sint; tum sese,[425] paulo ante Carthaginienses, item regem Persen, post, uti quisque opulentissimus videatur, ita Romanis hostem fore. His atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat. Ita Jugurtha ratus aut capta urbe[426] operae pretium fore aut, si Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certaturos. Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere,[427] ne moras agitando aliud quam bellum mallet.

[82]. Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe jam victo Jugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit; ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus, cognitis Mauris, quoniam is novus hostis accesserat, excommodo[428] pugnam facere. Interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum ante acceperat. Quîs rebus supra bonum atque honestum[429] perculsus, neque lacrimas tenere neque moderari linguam;[430] vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam vertebant, alii[431] bonum ingenium contumelia accensum esse, multi, quod jam parta victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est, illum magis honore Marii quam injuria sua[432] excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur.