[83]. Igitur eo dolore impeditus, et quia stultitiae[433] videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret; habere tum[434] magnam copiam societatis amicitiaeque conjungendae, quae potior bello esset; quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare;[435] omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere;[436] non in ejusdem potestate initium ejus et finem esse; incipere cuivis, etiam ignavo, licere, deponi, quum victores velint; proinde sibi regnoque suo consuleret, neu florentes res suas cum Jugurthae perditis misceret. Ad ea rex satis placide verba facit; sese pacem cupere, sed Jugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret,[437] omnia conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
[84]. At Marius, ut supra diximus, cupientissima plebe[438] consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus jussit, antea jam infestus nobilitati, tum vero multus[439] atque ferox instare, singulos modo, modo universos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse; alia praeterea magnifica pro se, et illis dolentia. Interim, quae bello opus erant, prima habere; postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus sociisque arcessere, praeterea ex Latio fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos accire, et ambiundo cogere[440] homines emeritis stipendiis secum proficisci. Neque illi senatus, quamquam adversus erat, de ullo negotio abnuere audebat; ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti[441] putabatur et Marius aut belli usum aut studia vulgi amissurus. Sed ea res frustra sperata; tanta libido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia hujuscemodi animis trahebant,[442] et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat. Nam postquam omnibus, quae postulaverat, decretis milites scribere vult, hortandi causa, simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi, contionem populi advocavit. Deinde hoc modo disseruit:
[85]. ‘Scio ego, Quirites, plerosque non iisdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere; primo industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur; nam[443] quo pluris est universa res publica quam consulatus aut praetura, eo majore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me fallit, quantum cum maximo vestro beneficio[444] negotii sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos, quos nolis offendere, domi forisque omnia curare, et ea agere inter invidos, occursantes, factiosos, opinione, Quirites, asperius est.[445] Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, majorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conversa esse, aequos bonosque favere, quippe mea bene facta rei publicae procedunt,[446] nobilitatem locum invadendi quaerere. Quo mihi acrius adnitendum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, ut omnes labores, pericula consueta habeam. Quae ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, bene facere jam ex consuetudine in naturam vertit.[447] Bellum me gerere cum Jugurtha jussistis, quam rem nobilitas aegerrime tulit. Quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutari melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae[448] ac multarum imaginum et nullius stipendii, scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem officii sui. Ita plerumque evenit, ut quem vos imperatorem jussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, acta majorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint; praeposteri homines: nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est.[449] Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novum. Quae illi audire et legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existimate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra objectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existimo, sed fortissimum quemque generosissimum.[450] Ac si jam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi sese liberos, quam optimos voluisse? Quodsi jure me despiciunt, faciant[451] idem majoribus suis, quibus uti mihi ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vestros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Nae illi falsi sunt, qui diversissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. Atque etiam, quum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione majores suos extollunt, eorum fortia facta memorando clariores sese putant. Quod contra est; nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita se res habet: majorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Hujusce rei[452] ego inopiam fateor. Quirites, verum id, quod multo praeclarius est, meamet[453] facta mihi dicere licet. Nunc videte, quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse. Equidem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abunde illis facundam et compositam orationem fore. Sed in maximo vestro beneficio, quum omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.[454] Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest; quippe vera necesse est bene praedicet, falsam vita moresque mei superant. Sed quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maximum negotium imposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum poenitundum sit. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus majorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona,[455] praeterea cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae egomet plurimis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt composita mea verba; parum id facio;[456] ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici; parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt.[457] At illa multo optima rei publicae doctus sum, hostem ferire, praesidia agitare,[458] nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem juxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam,[459] me opulenter, neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque quum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere,[460] id est dominum, non imperatorem esse. Haec atque talia majores vestri faciundo seque remque publicam celebravere.[461] Quîs nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit, et omnes honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit. Ceterum homines superbissimi procul errant. Majores eorum omnia, quae licebat, illis reliquere, divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant; ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno, neque histrionem ullum, neque pluris pretii coquum quam villicum habeo.[462] Quae mihi libet confiteri, Quirites; nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. Quin ergo quod juvat, quod carum aestimant, id semper faciant;[463] ament, potent, ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissimae parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis jucundiora sunt. Verum noti est ita. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.[464] Ita injustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.[465] Nunc, quoniam illis, quantum mores mei, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. Primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites; nam quae ad hoc tempus Jugurtham tutata sunt, omnia removistis,[466] avaritiam, imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est, locorum sciens, sed mehercule magis strenuus quam felix; nam magna pars ejus avaritia aut temeritate ducum attrita est.[467] Quamobrem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam,[468] neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine, in proelio consultor idem[469] et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus juxta geram.[470] Et profecto dis juvantibus omnia matura sunt, victoria, praeda, laus; quae si dubia aut procul essent, tamen omnes bonos rei publicae subvenire decebat.[471] Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis, uti boni honestique vitam exigerent. Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.’
[86]. Hujuscemodi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus naves onerat; cum his A. Manlium legatum proficisci jubet. Ipse interea milites scribere, non more majorum, neque ex classibus, sed uti cujusque libido erat, capite censos plerosque.[472] Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus cui neque sua curae,[473] quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. Igitur Marius cum aliquanto[474] majore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uticam[475] advehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus conspectum Marii fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiverat.
[87]. Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum[476] proficiscitur; omnia ibi capta militibus donat, dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur; proelia multa, celerura levia, alia aliis locis facere. Interim novi milites sine metu pugnae adesse,[477] videre fugientes capi aut occidi, fortissimum quemque tutissimum, armis libertatem, patriam parentesque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi spatio novi veteresque coaluere, et virtus omnium aequalis facta. At reges, ubi de adventu Marii cognoverunt, diversi in locos difficiles abeunt. Ita Jugurthae placuerat speranti mox effusos hostes invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.[478]
[88]. Metellus interea Romam profectus contra spem[479] suam laetissimis animis excipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, juxta carus. Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere, cognoscere quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati. Itaque et Gaetulos et Jugurtham ex sociis nostris praedas agentes saepe aggressus in itinere fuderat, ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat.[480] Quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi[481] cognovit, statuit urbes, quae viris aut loco pro hostibus et adversum se opportunissimae erant,[482] singulas circumvenire; ita Jugurtham aut praesidiis nudatum,[483] si ea pateretur, aut proelio certaturum. Nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat, velle populi Romani amicitiam; ne quid ab se hostile timeret.[484] Id simulaveritne, quo improvisus gravior accideret, an mobilitate ingenii pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
[89]. Sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando avertere ab hostibus. Ac primo mediocria gerebat, existimans Jugurtham ob suos tutandos in manus venturum.[485] Sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, majora et magis aspera aggredi tempus visum est.[486] Erat inter ingentes solitudines oppidum magnum atque valens, nomine Capsa,[487] cujus conditor Hercules Libys memorabatur. Ejus cives apud Jugurtham immunes,[488] levi imperio et ob ea fidelissimi habebantur, muniti adversum hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. Nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quorum[489] vis sicuti omnium ferarum inopia cibi acrior; ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur. Ejus potiundi Marium maxima cupido invaserat, quum propter usum belli, tum quia res aspera videbatur, et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum jugi aqua;[490] ceterâ pluvia utebantur. Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat,[491] eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant; cibus illis adversum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
[90]. Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus (nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur,[492] quod Numidae pabulo pecoris magis quam arvo student,[493] et quodcumque natum fuerat jussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuus ea tempestate, nam aestatis extremum erat), tamen pro rei copia satis providenter exornat;[494] pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agendum attribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Lares, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire jubet dicitque se praedabundum, post paucos dies eodem venturum. Sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanam.
[91]. Ceterum in itinere cotidie pecus exercitui per centurias, item turmas
[495] aequaliter distribuerat, et ex coriis utres uti fierent curabat; simul et inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare, quae mox usui forent; denique sexto die, quum ad flumen ventum est, maxima vis utrium effecta. Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse jubet, omnibus sarcinis abjectis, aqua modo seque et jumenta onerare. Dein, postquam tempus visum, castris egreditur noctemque totam itinere facto consedit; idem proxima facit, dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum[496] milium intervallo; ibique quam occultissime potest, cum omnibus copiis opperitur. Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes, multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum his velocissimos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere jubet; deinde ipse intentus propere sequi, neque milites praedari sinere. Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae,[497] metus ingens, malum improvisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate, coëgere, uti deditionem facerent. Ceterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venumdati, praeda militibus divisa. Id facinus contra jus belli non avaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Jugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum ante, neque beneficio neque metu coërcitum.[498]
[92]. Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo patravit, magnus et clarus antea, major atque clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta in virtutem trahebantur,[499] milites modesto imperio habiti simul et locupletes ad coelum ferre, Numidae magis quam mortalem timere, postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.[500] Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit; luctu atque caede omnia complentur. Denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento, aliam rem aggreditur non eadem asperitate qua Capsensium,[501] ceterum haud secus difficilem. Namque haud longe a flumine Mulucha, quod Jugurthae Bocchique regnum disjungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicta, nam omnia[502] natura velut opere atque consulto praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. Sed ea res forte quam consilio melius gesta. Nam castello virorum atque armorum satis magna vis, et frumenti,[503] et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus importunus, iter castellanorum[504] angustum admodum, utrimque praecisum. Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam quum eae paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur, milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci, neque inter vineas sine periculo administrare;[505] optimus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.