[93]. At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat. Quae quum multos dies noctesque aestuans[506] agitaret, forte quidam Ligus,[507] ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus, haud procul ab latere castelli, quod aversum proeliantibus erat, animum advertit inter saxa repentes cochleas; quarum quum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est.[508] Ubi postquam solitudinem intellexit, more humani ingenii cupido difficilia faciundi animum vertit.[509] Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa paulum modo prona, dein flexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert; cujus ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus castelli planitiem perscribit,[510] quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.[511] Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti escenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte, qua ipse escenderat, castellum temptet; pollicetur sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure, promissa ejus cognitum, ex praesentibus misit;[512] quorum uti cujusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere. Consulis animus tamen paulum arrectus. Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam velocissimos delegit,[513] et cum his, praesidio qui forent, quatuor centuriones, omnesque Liguri parere jubet, et ei negotio proximum diem constituit.

[94]. Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus ad locum pergit.[514] Ceterum illi, qui ascensuri erant, praedocti ab duce, arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret;[515] super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent.[516] Igitur praegrediens Ligus saxa, et si quae vetustate radices eminebant,[517] laqueis vinciebat, quibus allevati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu, ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermes mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi, quae dubia nisu videbantur, potissimus temptare,[518] ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens,[519] ceteris audaciam addere. Igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes sicuti aliis diebus adversum hostes aderant. Marius, ubi ex nuntiis, quae Ligus egerat, cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. At Numidae saepe antea vineis Romanorum subversis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur; sed pro muro dies noctesque agitare, maledicere Romanis ac Mario vecordiam objectare; militibus nostris Jugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse. Interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria atque imperio his, illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere; ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proximus erat, postremo cuncti, armati inermesque. Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tanturamodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari. Sic forte correcta Marii temeritas gloriam ex culpa invenit.[520]

[95]. Ceterum dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit, quos[521] uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae relictus erat. Sed quoniam nos tanti viri res admonuit,[522] idoneum visum est de natura cultuque ejus paucis dicere; neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus, et L. Sisenna optime et diligentissime omnium, qui eas res dixere, persecutus,[523] parum mihi libero ore locutus videtur. Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope jam extincta majorum ignavia,[524] litteris Graecis atque Latinis juxta, atque doctissime,[525] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior, otio luxurioso esse; tamen, ab negotiis nunquam voluptas remorata, nisi quod[526] de uxore potuit honestius consuli; facundus, callidus et amicitia facilis;[527] ad simulanda negotia altitudo ingenii incredibilis;[528] multarum rerum ac maxime pecuniae largitor. Atque illi, felicissimo omnium ante civilem victoriam, nunquam super industriam fortuna fuit,[529] multique dubitavere, fortior an felicior esset; nam postea quae fecerit, incertum habeo, pudeat magis an pigeat disserere.

[96]. Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Marii cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissimus omnium in paucis tempestatibus[530] factus est. Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare,[531] ut illi quam plurimi deberent, joca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse,[532] neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut cujusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. Quîs rebus et artibus brevi Mario militibusque carissimus factus.

[97]. At Jugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utiles, simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit, quam primum in Numidiam copias adduceret, proelii faciundi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere,[533] rursus, uti antea, proximos ejus donis corrumpit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi, aut integris suis finibus bellum compositum foret. Eo praemio illectus Boechus cum magna multitudine Jugurtham accedit. Ita amborum exercitu conjuncto, Marium jam in hiberna proficiscentem, vix decima parte die[534] reliqua, invadunt, rati noctem, quae jam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento,[535] quia locorum scientes erant, contra Romania utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant[536] et, priusquam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique antequam signum[537] aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proelii, sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros concurrunt; qui omnes trepidi improviso metu, ac tamen virtutis memores, aut arma capiebant aut capientes alios ab hostibus defensabant, pars equos ascendere, obviam ire hostibus, pugna latrocinio[538] magis quam proelio similis fieri, sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti; caedere alios, alios obtruncare;[539] multos, contra adversos acerrime pugnantes, ab tergo circumvenire; neque virtus neque arma satis tegere, quod hostes numero plures et undique circumfusi erant; denique Romani veteres novique et ob ea[540] scientes belli, si quos locus aut casus conjunxerat, orbes facere, atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.

[98]. Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissimis magis quam familiarissimis paraverat, vagari passim, ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostes, ubi confertissimi obstiterant, invadere; manu consulere militibus, quoniam imperare, conturbatis omnibus, non poterat. Jamque dies consumptus erat, quum tamen barbari nihil remittere,[541] atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati, acrius instare. Tum Marius ex copia rerum consilium trahit, atque, uti suis receptui locus esset, colles duos propinquos inter se occupat, quorum in uno, castris parum amplo, fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat.[542] Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare jubet; ipse paulatim dispersos milites, neque minus hostibus conturbatis,[543] in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu[544] in collem subducit. Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed, utroque colle multitudine circumdato, effusi consedere. Dein crebris ignibus factis, plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus, et ipsi duces feroces, quia non fugere, ut pro[545] victoribus egere. Sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visa magnoque hortamento erant.

[99]. Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus, quam maximum silentium haberi jubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere,[546] deinde, ubi lux adventabat, defessis jam hostibus et paulo ante somno captis, de improviso vigiles, item cohortium, turmarum, legionum tubicines simul omnes signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere. Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut providere quicquam poterant; ita cunctos strepitu, clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu, terrore, formido quasi vecordia ceperat.[547] Denique omnes fusi fugatique; arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti. Nam somno et metu insolito impedita fuga.

[100]. Dein Marius, uti coeperat, in hiberna proficiscitur, quae propter commeatum in oppidis maritimis agere decreverat. Neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere; Sulla cum equitatu apud dextimos,[548] in sinistra parte A. Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea cohortes Ligurum curabat; primos et extremos cum expeditis manipulis tribunes locaverat. Perfugae, minime cari[549] et regionum scientissimi, hostium iter explorabant. Simul consul, quasi nullo imposito,[550] omnia providere, apud omnes adesse, laudare et increpare merentes. Ipse armatus intentusque, item milites cogebat;[551] neque secus, atque iter facere, castra munire,[552] excubitum in porta[553] cohortes ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum, quae[554] imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labos volentibus esset.[555] Et sane Marius illoque aliisque temporibus Jugurthini belli pudore magis quam malo[556] exercitum coërcebat; quod multi per ambitionem fieri aiebant, pars quod a pueritia consuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisset; nisi tamen[557] res publica pariter ac saevissimo imperio bene atque decore gesta.

[101]. Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re hostes adesse intellegitur.[558] Sed quia diversi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato, adversum omnia paratus, ibidem opperitur. Ita Jugurtham spes frustrata, qui copias in quatuor paries distribuerat, ratus ex omnibus aeque[559] aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla, quem primum hostes attigerant, cohortatus suos, turmatim et quam maxime confertis equis ipse aliique Mauros invadunt,[560] ceteri in loco manentes ab jaculis eminus emissis corpora tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux filius ejus adduxerat, neque in priore pugna, in itinere morati, affuerant,[561] postremam Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Jugurtha cum plurimis erat. Dein Numida, cognito Bocchi adventu, clam cum paucis ad pedites convertit;[562] ibi Latine (nam apud Numantiam loqui didicerat) exclamat: ‘nostros frustra pugnare paulo ante Marium sua manu interfectum;’ simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentaverat. Quod ibi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere. Jamque paulum ab fuga aberant, quum Sulla, profligatis iis, quos adversum[563] ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avertitur. At Jugurtha, dum sustentare suos et prope jam adeptam victoriam retinere cupit circumventus ab equitibus, dextra sinistra omnibus[564] occisis, solus inter tela hostium vitabundus[565] erumpit. Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio suis, quos pelli jam acceperat. Denique hostes jam undique fusi. Tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi fugere, occidi capi; equi atque viri afflicti, ac multi vulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo, ac statim concidere; postremo omnia, qua visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.[566]

[102]. Post ea loci[567] consul haud dubie jam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat.[568] Eo post diem quintum quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissimos ad eum mitteret, velle de suo et de populi Romani commodo[569] cum iis disserere. Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire jubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit[570] verba apud regem facere, uti ingenium aut aversum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cujus facundiae, non aetati, a Manlio concessum, pauca verba hujuscemodi locutus: