‘Rex Bocche, magna nobis laetitia est, quum te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles, neu te optimum cum pessimo omnium Jugurtha miscendo commaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissimum persequi. Ad hoc populo Romano jam a principio melius visum amicos quam servos quaerere; tutiusque rati[571] volentibus quam coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum, quod procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus; dein quod parentes abunde habemus, amicorum neque nobis neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quarn mala perpessus es.[572] Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, cui scilicet placuisse[573] et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge. Multa atque opportuna habes,[574] quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte,[575] nunquam populum Romanum beneficiis victum esse; nam bello quid valeat, tute scis.’
Ad ea Bocchus placide et benigne; simul pauca pro delicto suo verba facit: ‘Se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse; nam Numidiae partem, unde vi Jugurtham expulerit,[576] jure belli suam factam; eam vastari a Mario pati nequivisse; praeterea missis antea Romam legatis, repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere ac tum,[577] si per Marium liceret, legates ad senatum missurum.’ Dein, copia facta,[578] animus barbari ab amicis flexus, quos Jugurtha, cognita legatione Sullae et Manlii, metuens id, quod parabatur, donis corruperat.
[103]. Marius interea, exercitu in hibernaculis[579] composito, cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola, obsessum turrim[580] regiam, quo Jugurtha perfugas omnes praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando, quae sibi duobus proeliis venerant,[581] seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Jugurtha reliquerat,[582] ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissima erant. Eos ad Marium, ac dein, si placeat, Romam legates ire jubet, agendarum rerum et quocunque modo belli componendi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique, pavidi, sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat.[583] Eos ille non pro vanis hostibus,[584] uti meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit; qua re barbari et famam Romanorum avaritiae falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum rati. Nam etiamtum largitio multis ignota erat; munificus nemo putabatur nisi pariter volens,[585] dona omnia in benignitate habebantur.[586] Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi adsit; copias, fidem, magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benevolentiae[587] esse credebant, oratione extollunt; dein Sulla omnia pollicito, docti, quo modo apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.
[104]. Marius postquam confecto negotio, quo intenderat, Cirtam redit, de adventu legatorum certior factus, illosque et Sullam venire jubet,[588] item L. Bellienum praetorum Utica, praeterea omnes undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. Legatis potestas eundi Romam fit ab consule; interea induciae postulabantur. Ea[589] Sullae et plerisque placuere; pauci ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quae fluxae et mobiles semper in adversa mutantur.[590] Ceterum Mauri, impetratis omnibus, tres Romam profecti cum Gn. Octavio Rufo,[591] qui quaestor stipendium in Africam portaverat; duo ad regem redeunt. Ex his Bocchus quum cetera, tum maxime benignitatem et studium Sullae libens accepit. Romae legatis ejus, postquam errasse regem et Jugurthae scelere lapsura deprecati sunt,[592] amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur:
‘Senatus et populus Romanus beneficii et injuriae memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam poenitet, delicti gratiam facit;[593] foedus et amicitia dabantur, quum meruerit.’
[105]. Quîs rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, cujus arbitratu de communibus negotiis consuleretur.[594] Is missus cum praesidio equitum atque peditum, funditorum Balearium;[595] praeterea iere sagittarii et cohors Peligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis adversum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. Sed in itinere quinto denique die Volux filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius[596] equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere,[597] timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus, et adversum eos, quos saepe vicerant. Interim equites exploratum praemissi rem uti erat[598] quietam nuntiant.
[106]. Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. Deinde eum et proximum diem sine metu conjuncti eunt. Post ubi castra locata et diei vesper erat; repente Maurus incerto vultu, pavens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum, Jugurtham haud procul abesse; simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat se toties fusum Numidam pertimescere; virtuti suorum satis credere;[599] etiamsi certa pestis adesset, mansurum potius quam proditis, quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret.[600] Ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficiscerentur, consilium approbat, ac statim milites coenatos esse, in castris ignes quam creberrimos fieri, dein prima vigilia silentio egredi jubet. Jamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quum equites Mauri nuntiant Jugurtham circiter duum milium intervallo ante eos[601] consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. Ac fuere, qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.
[107]. At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab injuria Maurum prohibet;[602] suos hortatur, uti fortem animum gererent; saepe ante paucis strenuis[603] adversum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore, nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis[604] pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostes vertere. Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, Jovem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire jubet. Ille lacrimans orare, ne ea crederet; nihil dolo factum, ac magis calliditate Jugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque ejus ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quum ipse filius testis adesset; quare optimum factu[605] videri per media ejus castra palam transire; sese vel praemissis vet ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. Ea res ut in tali negotio[606] probata; ac statim profecti, quia de improviso acciderant,[607] dubio atque haesitante Jugurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.
[108]. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab Jugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator[608] et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar (nam pater ejus ex concubina ortus erat), Mauro ob ingenii multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus illico ad Sullam nuntiatum mittit paratum sese facere, quae populus Romanus vellet; colloquio diem, locum, tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere;[609] neu Jugurthae legatum pertimesceret, quo res communis licentius gereretur;[610] nam ab insidiis ejus aliter caveri[611] nequivisse. Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide[612] quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Jugurtham Romanis an illi Sullam traderet; libidinem[613] adversum nos, metum pro nobis suasisse.
[109]. Igitur Sulla respondit, pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte aut nullo aut quam paucissimis praesentibus; simul edocet, quae sibi responderentur. Postquam sicuti voluerat congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decimum redire jubet, ac nihil etiamnunc[614] decrevisse, sed illo die responsurum. Dein ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur; ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus.[615] Ac statim sic rex incipit: