[110]. ‘Nunquam ego ratus sum fore, uti rex maximus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini[616] gratiam deberem. Et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui.[617] Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor; fuerit mihi eguisse[618] aliquando amicitiae tuae, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet:[619] arma, viros, pecuniam, postremo quidquid animo libet, sume, utere; et quoad vives, nunquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra[620] erit; denique nihil me sciente frustra voles. Nam, ut ego aestimo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est.[621] Ceterum de re publica vestra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui:[622] fines meos adversum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet; gerite quod vultis cum Jugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Jugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.[623]

[111]. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, ‘quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros;[624] faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam Jugurthae copiam haberet; quem si Romanis tradidisset, fore, ut illi plurimum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram.’[625] Rex primo negitare;[626] affinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos averteret, quîs et Jugurtha carus et Romani invisi erant. Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida defessus bello avidissimus, quae utilia visa, constituunt. Ita composito dolo digrediuntur.

[112]. At rex postero die Asparem Jugurthae legatum appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse condicionibus bellum poni;[627] quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Jugurthae venit; dein ab illo cuncta edoctus, properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei denuntiat, ‘Jugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam[628] frustra fuisse. Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet; quum talem virum in potestatem habuisset,[629] tum fore, uti jussu senatus populique Romani foedus fieret, neque hominem nobilem non sua ignavia sed ob rem publicam[630] in hostium potestate relictum iri.’

[113]. Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit, ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi adversae.[631] Postea tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Jugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim, immutata voluntate, remotis ceteris,[632] dicitur secum ipse multa agitavisse, vultu [633] corporis pariter atque animo varius, quae scilicet tacente ipso occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersi jubet et ex ejus sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nuntiatum est Jugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillimum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat,[634] accedit ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati; Jugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est.[635]

[114]. Per idem tempus[636] adversura Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Gn. Manlio male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. Illique[637] et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse: cum Gallis pro salute, non pro gloria, certare.[638] Sed postquam bellum in Numidia confectum et Jugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus et ei decreta provincia Gallia; isque Kalendis Januariis[639] magna gloria consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.


Footnotes for Bellum Jugurthinum

[1.]

[1] Aevi brevis, ‘of short duration.’ Aevum, in the sense of aetas, is rather poetical, and does not occur till a rather late period; whence the common expression medium aevum, ‘the middle ages,’ is not exactly in accordance with the best Latinity.
[2] Invenias; supply quam naturam humanam.
[3] Grassatur, the same as ingreditur, ‘advances towards;’ but grassari has the additional meaning of power and vehemence, whence it is often used to mark the progress of something bad.
[4] Paulisper, ‘for a short time.’
[5] Auctores contains a whole clause — ‘every one transfers his own fault, though he himself is the author of it, to circumstances;’ that is, to the things which he himself has done.
[6] Quodsi, ‘if, however.’ Zumpt, § 807.
[7] ‘And at the same time very dangerous.’ In many cases one feels inclined to assign to the adverb multum the meaning of ‘often,’ but with adjectives, it is used only to strengthen their meaning.
[8] Regerentur; supply casibus.
[9] Eo magnitudinis; that is, ad eam magnitudinem, ‘to that greatness.’ See Zumpt, § 434.

[2.]