[1]. Omnes[1] homines, qui sese student[2] praestare ceteris animalibus, summa ope[3] niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona[4] atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis,[5] alterum cum beluis[6] commune est. Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri[7] quam maxime longam[8] efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortales certamen fuit,[9] vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est.[10] Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

[2]. Igitur[11] initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit), diversi pars[12] ingenium, alii corpus exercebant; etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam[13] in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere; libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quodsi[14] regum atque imperatorum animi virtus[15] in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio[16] ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate libido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque[17] a minus bono transfertur. Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;[18] quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestimo,[19] quoniam de utraque siletur. Verum enimvero[20] is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus[21] praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

[3]. Pulcrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est;[22] vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem,[23] tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant;[24] ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea[25] veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego[26] adolescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa adversa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium,[27] tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur[28]: ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eâdem qua ceteros famâ atque invidiâ vexabat.[29]

[4]. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere;[30] neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis,[31] intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim,[32] ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione quam verissime potero paucis absolvam:[33] nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

[5]. Lucius Catilina,[34] nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens[35] inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet[36] simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Lucii Sullae libido maxima invaserat rei publicae capiundae,[37] neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque his artibus auxerat,[38] quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere[39] ac paucis instituta majorum domi militiaeque,[40] quomodo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherrima pessima ac flagitiosissima facta sit, disserere.

[6]. Urbem Romam,[41] sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque his Aborigines,[42] genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una[43] moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint.[44] Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satia prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello temptare,[45] pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant,[46] magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant;[47] delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant;[48] hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae[49] fuerat, in superbiam dominationemque convertit[50] immutato more annua imperia binosque imperatores[51] sibi fecere; eo modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

[7]. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere.[52] Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas incredibile memoratu est adepta[53] libertate quantum brevi[54] creverit; tanta cupido gloriae incesserat.[55] Jam primum juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis libidinem habebant.[56] Igitur talibus viris non labos[57] insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus; virtus omnia domuerat. Sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat: sic se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas[58] divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

[8]. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestimo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto[59] minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis[60] celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano nunquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime negotiosus erat;[61] ingenium nemo sine corpore exercebat; optimus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

[9]. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur, concordia maxima, minima avaritia erat, jus bonumque apud eos non legibus magis quam natura[62] valebat. Jurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant; in suppliciis[63] deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate seque[64] remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis quam[65] metu imperium agitabant, et acceptâ injuriâ[66] ignoscere quam persequi malebant.