[10]. Sed ubi labore atque justitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, his otium, divitiae optandae aliis oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos negligere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimare, magisque vultum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata, imperium ex justissimo atque optimo crudele intolerandumque factum.
[11]. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem[67] erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit;[68] ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta re publica, bonis initiis malos eventus habuit,[69] rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civibus[70] facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret,[71] contra morem majorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria[72] facile in otio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare,[73] potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata[74] mirari, ea privatim et publice rapere, delubra[75] spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant; ne illi corruptis moribus victoriae temperarent.[76]
[12]. Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia[77] duci coepit. Igitur ex divitiis juventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est,[78] quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissimi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quidquam praeter injuriae licentiam eripiebant.[79] At hi contra ignavissimi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissimi viri victores reliquerant; proinde quasi injuriam facere id demum esset imperio uti.
[13]. Nam quid ea memorem, quae nisi his qui videre nemini credibilia sunt, a privatis compluribus subversos montes, maria constructa[80] esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed libido stupri, ganeae ceterique cultus[81] non minor incesserat; viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec juventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile libidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui[82] deditus erat.
[14]. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.[83] Nam quicunque impudicus, adulter, ganeo manu,[84] ventre, pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti judiciis aut pro factis judicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua perjurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat: hi Catilinae proximi familiaresque erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxime adolescentium familiaritates appetebat; eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter[85] capiebantur. Nam ut cujusque studium ex aetate[86] flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum[87] illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos qui ita existimarent, juventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.
[15]. Jam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia hujuscemodi contra jus fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae cujus praeter formam nihil unquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse.[88] Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat; ita conscientia mentem excitam vastabat.[89] Igitur color exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie vultuque vecordia inerat.
[16]. Sed juventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, majora alia imperabat; si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontes sicuti sontes circumvenire, jugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito[90] potius malus atque crudelis erat.
His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnes terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites,[91] largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus; Gn.[92] Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes; senatus nihil sane intentus;[93] tutae tranquillaeque res omnes: sed ea prorsus opportuna Catilinae.
[17]. Igitur, circiter Kalendas Junias, L. Caesare et G. Figulo consulibus,[94] primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia conjurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnes convocat, quibus maxima necessitudo[95] et plurimum audaciae inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, G. Cethegus, P. et Servius Sullae, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, G. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures[96] paulo occultius concilii hujusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut aliqua necessitudo. Ceterum juventus pleraque,[97] sed maxime nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate[98] qui crederent M. Licinium Crassum[99] non ignarum ejus consilii fuisse; quia Gn. Pompeius invisus ipsi magnum exercitum ductabat, cujusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si conjuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.
[18]. Sed antea[100] item conjuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit; de qua[101] quam verissime potero, dicam. L. Tullo et M. Lepido consulibus,[102] P. Autronius et P. Sulla designati consules, legibus ambitus interrogati[103] poenas dederant. Post paulo[104] Catilina, pecuniarum repetundarum reus,[105] prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitimos dies profiteri[106] nequiverat. Erat eodem tempore Gn. Piso, adolescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembres consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Januariis L. Cottam et L. Torquatum consules[107] interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias[108] mittere. Ea re cognita, rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Jam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quodni[109] Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessimum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.