[19]. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore[110] missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Gn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat; quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; simul quia boni complures praesidium in eo putabant, et jam tum potentia Pompeii formidolosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicunt,[111] imperia ejus injusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem equites illos Gn. Pompeii veteres fidosque clientes voluntate ejus Pisonem aggressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore conjuratione satis dictum.

[20]. Catilina,[112] ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens universos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit, atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit. ‘Ni virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequidquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent. Neque ego per ignaviam[113] aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi omnes jam antea diversi[114] audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium jus atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae[115] vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles vulgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt, aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas, judicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini fortissimi viri? Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enimvero pro deum atque hominum fidem[116] victoria in manu nobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est; cetera res expediet. Etenim quis mortalium cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare,[117] quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem[118] nusquam ullum esse? Quum tabulas, signa, toreumata[119] emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa libidine divitias vincere[120] nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior; denique quid reliqui habemus praeter miseram animam? Quin[121] igitur expergiscimini? En[122] illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortentur. Vel imperatore vel milite me utimini; neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis.’

[21]. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, uti proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas,[123] proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque libido victorum fert. Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes; petere consulatum G. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem[124] initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpat omnes bonos, suorum unum quemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut ignominiae,[125] multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacres videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.

[22]. Fuere ea tempestate qui dicerent, Catilinam, oratione habita, quum ad jusjurandum populares[126] sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde quum post execrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo dictitare[127] fecisse, quo inter se magis fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existimabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

[23]. Sed in ea conjuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quera censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia; neque reticere, quae audierat, neque suamet[128] ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri[129] vetus consuetudo; cui quum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare[130] quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Curii causa cognita, tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore[131] de Catilinae conjuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat,[132] et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus[133] adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.[134]

[24]. Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et G. Antonius, quod factum primo populares conjurationis concusserat.[135] Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas[136] ad Manlium quendam portare,[137] qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentes sumptus[138] stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adjungere sibi vel interficere.

[25]. Sed in his erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres;[139] libidine sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps[140] abierat. Verum ingenium ejus haud absurdum; posse versus facere, jocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

[26]. His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proximum annum[141] consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet. Ad hoc[142] collegam suum Antonium pactione provinciae[143] perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consuli in Campo[144] fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera foedaque[145] evenerant.

[27]. Igitur G. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem[146] in agrum Picenum, G. Julium in Apuliam dimisit; praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri, consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere, ipse cum telo esse, item alios jubere, hortari; uti semper intenti paratique essent, dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte conjurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.

[28]. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, G. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum[147] introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit,[148] quantum periculum consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat. Ita illi janua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore injuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis colonis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.