[29]. Ea quum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea vulgi rumoribus exagitatam.[149] Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet; senatus decrevit,[150] darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare,[151] bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque cives, domi militiaeque imperium atque judicium summum habere; aliter sine populi jussu nulli earum rerum consuli jus est.

[30]. Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, G. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI. Kalendas Novembres.[152] Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia[153] nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur senati[154] decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi; hi utrique[155] ad urbem imperatores erant,[156] impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.[157] Sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum,[158] hisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicavisset de conjuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum,[159] libero impunitatem ejus rei et sestertia ducenta; itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cujusque opibus,[160] Romae per totam urbem vigiliae haberentur, iisque minores magistratus[161] praeessent.

[31]. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat; ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit; festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere, neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus[162] rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese,[163] manus supplices ad coelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia[164] interrogatus erat ab L. Paullo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicuti[165] jurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam ejus timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.[166] Sed ubi ille assedit,[167] Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare, ‘Patres conscripti ne quid de se temere crederent; ea familia ortum, ita se ab adolescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existimarent, sibi, patricio homini, cujus ipsius atque majorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, quum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.’[168] Ad hoc maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: ‘Quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.’

[32]. Dein se ex curia domum proripuit; ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac prius quam legiones scriberentur, antecapere quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent; sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, G. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis hujuscemodi:

[33]. ‘Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab injuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate feneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis[169] expertes sumus; neque cuiquam nostrum licuit more majorum lege uti,[170] neque amisso patrimonio liberum corpus habere, tanta saevitia feneratorum atque praetoris fuit. Saepe majores vestrum[171] miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae ejus opitulati sunt; ac novissime memoria nostra, propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est.[172] Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota, aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.[173] Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis; neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus, quonam modo maxime ulti sanguinem nostrum pereamus.’

[34]. Ad haec Q. Marcius respondit: ‘Si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populumque Romanum semper fuisse, ut nemo unquam ab eo frustra auxilium petiverit.’ At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optimo cuique, litteras mittit: ‘Se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam[174] in exilium proficisci: non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret, neve ex sua contentione seditio oriretur.’ Ab his longe diversas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat; earum exemplum infra scriptum est:

[35]. ‘L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi, in magnis meis periculis fiduciam commendationi meae tribuit. Quamobrem defensionem in novo consilio non statui parare, satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi,[175] quam mediusfidius[176] veram licet cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam,[177] publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem, quum et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret;[178] sed quod non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam.[179] Hoc nomine[180] satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura quum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari.[181] Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado: eam ab injuria defendas per liberos tuos rogatus. Haveto.’[182]

[36]. Sed ipse paucos dies commoratus apud G. Flaminium in agro Arretino,[183] dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude[184] liceret ab armis discedere praeter[185] rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, uti consules delectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est, cui quum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.[186] Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus conjurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat; tanta vis morbi uti tabes plerosque civium animos invaserat.

[37]. Neque solum illis aliena[187] mens erat, qui conscii conjurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo[188] more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis[189] invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur; quoniam egestas facile habetur[190] sine damno. Sed urbana plebes, ea vero[191] praeceps ierat multis de causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxime praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam[192] confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita[193] urbanum otium ingrato labori praetulerat; eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxima spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse.[194] Praeterea quorum,[195] victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant. Ad hoc quicunque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat.

[38]. Nam postquam Gn. Pompeio et M. Crasso consulibus[196] tribunicia potestas restituta est, homines adolescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie[197] pro sua magnitudine. Namque uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicunque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi jura defenderent, pars quo[198] senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis modestia neque modus contentionis erat; utrique victoriam crudeliter exercebant.