[39]. Sed postquam Gn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia crevit. Hi magistratus, provincias, aliaque omnia tenere, ipsi innoxii,[199] florentes, sine metu aetatem agere, ceteros judiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.[200] Sed ubi primum dubiis rebus[201] novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum arrexit. Quodsi primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret.[202] Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt; in his erat A. Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari jussit. Iisdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscunque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum cives, sed cujusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.

[40]. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum[203] requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existimans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea, quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat; itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus casum, requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxilii nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare: ‘At ego, inquit, vobis, si modo viri esse vultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis.’ Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille eos in domum, D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consilii[204] propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium accersit,[205] quo major auctoritas sermoni inesset. Eo praesente conjurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus amplior[206] esset; deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.

[41]. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent. In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera majores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus, tandem vicit fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cujus patrocinio civitas plurimum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis praecepit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam, uti eos quam maxime manifestos habeant.[207]

[42]. Iisdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore,[208] item in agro Piceno, Bruttio,[209] Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant; nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer praetor ex senati consulto, causa cognita, in vincula conjecerat; item in ulteriore Gallia G. Murena, qui ei provinciae legatus[210] praeerat.

[43]. At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes conjurationis erant, paratis, ut videbatur, magnis copiis, constituerant, uti quum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset. L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis, bellique gravissimi invidiam optimo consuli imponeret; eo signo[211] proxima nocte cetera multitudo conjurationis suum quisque negotium exequeretur. Sed[212] ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis januam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium; sed filii[213] familiarum, quorum ex nobilitate maxima pars erat, parentes interficerent, simul caede et incendio perculsis omnibus, ad Catilinam erumperent. Inter haec parata atque decreta[214] Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum; illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere, facto, non consulto, in tali periculo opus esse, seque, si pauci adjuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat; maximum bonum in celeritate putabat.

[44]. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt;[215] ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant jusjurandum, quod signatum ad cives perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant; Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legates ex urbe proficiscitur. Lentulus cum his T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges prins quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: ‘Qui[216] sim ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse; consideres, quid tuae rationes postulent; auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis.’[217] Ad hoc mandata verbis dat: ‘Quum ab senatu hostis judicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quae jusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.’

[45]. His rebus ita actis, constituta nocte, qua proficiscerentur, Cicero per legates cuncta edoctus,[218] L. Valerio Flacco et G. Pomptinio praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio[219] per insidias Allobrogum comitatus deprehendant; rem omnem aperit, cujus gratia mittebantur, cetera, uti facto opus sit, ita agant, permittit. Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt.[220] Postquam ad id loci[221] legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli, cito cognito consilio, sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius primo, cohortatus ceteros, gladio se a multitudine defendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinium obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus[222] sese praetoribus dedit.

[46]. Quibus rebus confectis, omnia propere per nuntios consuli declarantur. At ilium ingens cura atque laetitia simul occupavere; nam laetabatur intellegens conjuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat, dubitans, in maximo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset; poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdundae rei publicae[223] fore credebat. Igitur confirmato animo vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, item quendam Caeparium Tarracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt: Caeparius paulo ante domo egressus cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum[224] perducit; reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, magnaque frequentia ejus ordinis, Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem afferre jubet.

[47]. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consilii habuisset, primo fingere alia, dissimulare de conjuratione; post, ubi fide publica dicere jussus est,[225] omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium ascitum nihil amplius scire quam legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio, P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea conjuratione esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat; ex libris Sibyllinis[226] regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri;[227] praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices[228] respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis litteris, quum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus, itemque ceteri in liberis custodiis[229] habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius G. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius (nam is paulo ante ex fuga retractus erat) Gn. Terentio senatori traduntur.

[48]. Interea plebes, conjuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad coelum tollere; veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat.[230] Namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, immoderatum ac sibi maxime calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.[231] Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum ajebant. Is, quum se diceret indicaturum de conjuratione, si fides publica data esset, jussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet; praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex conjuratione deprehensi[232] terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maximis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existimabant, tamen quia in tali tempore[233] tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur.[234] Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquinii indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem[235] faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore, qui aestimarent, indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum ajebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem [236] audivi, tantam illam contumeliam sibi a Cicerone impositam.