[49]. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Piso[237] neque precibus neque gratia neque pretio Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in judicio pecuniarum repetundarum propter cujusdam Transpadani supplicium injustum; Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maximis honoribus usus, ab adolescentulo Caesare victus[238] discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maximis muneribus[239] grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent,[240] magnam illi invidiam conflaverant, usque adeo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidii causa eum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate[241] impulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

[50]. Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli diversis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum,[242] qui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos in audaciam, orabat, ut grege facto cum telis ad sese irrumperent. Consul, ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de his fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus judicaverat contra rem publicam fecisse.[243] Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus,[244] quod eo tempore consul designatus erat, de his, qui in custodiis tenebantur, praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat; isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum[245] se dixerat, quod de ea re praesidiis additis referundum censuerat.[246] Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est:

[51]. ‘Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si libido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, P. C., quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint;[247] sed ea malo dicere, quae majores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse[248] gessimus, Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque adversa nobis fuit; sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quam injuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, quum saepe Karthaginienses et in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, nunquam ipsi per occasionem talia fecere; magis, quid se dignum foret, quam quid in illos jure fieri posset, quaerebant. Hoc item vobis providendum est, P. C., ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vestra dignitas; neu magis irae vestrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitude sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententiam dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt; quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus collibuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortales, quo illa oratio pertinuit? an[249] uti vos infestos conjurationi faceret? Scilicet[250] quem res tanta et tam, atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est; neque cuiquam mortalium injuriae suae[251] parvae videntur: multi eas gravius aequo habuere.[252] Sed alia aliis licentia est, P. C. Qui demissi in obscuro vitam habent,[253] si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna minima licentia est; neque studere, neque odisse, sed minime irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego[254] sic existimo, P. C., omnes cruciatus minores quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quae dixerit, studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias[255] exercere; eos mores eamque modestiam viri cognovi.[256] Verum sententia ejus mihi non crudelis, — quid enim in tales homines crudele fieri potest? — sed aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit,[257] Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est disserere, quum praesertim diligentia clarissimi viri, consulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possumus equidem dicere id quod res habet;[258] in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortales, quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur?[259] An quia lex Porcia[260] vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti jubent.[261] An, quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin, quia levius est; quî convenit[262] in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris? At enim[263] quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus libido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit; ceterum vos, P. C., quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur.[264] Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros[265] imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessimum quemque et omnibus invisum indemnatum necare; ea[266] populus laetari et merito dicere fieri. Post ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et malos libidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae graves poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla quum Damasippum[267] et alios hujusmodi, qui malo rei publicae creverant, jugulare jussit, quis non factum ejus laudabat? Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos ajebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum[268] numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit quam Sulla omnes suos divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi; ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? Majores nostri, P. C., neque consilii neque audaciae unquam eguere, neque illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque[269] sumpserunt: postremo quod ubique apud socios aut hostes idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur, imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore, Graeciae morem imitati, verberibus animadvertebant in cives, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumvenire innocentes, alia hujuscemodi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus[270] exilium damnatis permissum est. Ego hanc causam, P. C., quominus[271] novum consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet igitur eos dimitti et augere exercitum Catilinae? Minime, sed ita censeo; publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia,[272] quae maxime opibus valent; neu quis de his postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existimare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.’

[52]. Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie assentiebantur: at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit: ‘Longe mihi alia mens est, P. C., quum res atque pericula nostra considero, et quum sententias nonnullorum mecum ipse reputo.[273] Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores; capta urbe nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortales, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris quam rem publicam fecistis,[274] si ista, cujuscunque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium praebere vultis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam.[275] Non agitur de vectigalibus neque de sociorum injuriis: libertas et anima nostra in dubio est. Saepenumero, P. C., multa verba in hoc ordine feci,[276] saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortales ea causa adversos habeo; qui mihi atque animo meo nullius unquam delicti gratiam fecissem,[277] haud facile alterius libidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat; opulentia neglegentiam tolerabat.[278] Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium, populi Romani sit, sed haec cujuscunque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat.[279] Jampridem equidem[280] nos vera vocabula rerum amisimus, quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo[281] res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerarii; ne illi sanguinem nostrum largiantur, et[282] dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant. Bene et composite G. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existimans ea, quae de inferis memorantur, diverso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidolosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus conjurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non[283] per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert[284] me mihi atque vobis timere. Quare quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote,[285] vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paululum modo vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt.[286] Nolite existimare, majores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse.[287] Si ita res esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus; quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum major nobis copia quam illis est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt, domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius.[288] Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum est; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic[289] pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam[290] rem publicam. Sed ego haec omitto. Conjuravere nobilissimi cives patriam incendere,[291] Gallorum gentem infestissimam nomini Romano ad bellum accersunt; dux hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini etiamnunc, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis?[292] Misereamini censeo[293], — deliquere homines adolescentuli per ambitionem, — atque etiam armatos dimittatis. Nae ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint in miseriam onvertet.[294] Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam.[295] Immo vero[296] maxime; sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maximis periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt; ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequidquam deos implores;[297] irati infestique sunt. Apud majores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necare jussit,[298] atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit: vos de crudelissimis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus unquam ullis pepercit; ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum jam patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? quibus si quidquam[299] unquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, P. C., si mehercule peccato locus esset,[300] facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urguet:[301] alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes: neque parari neque consuli quidquam potest occulte; quo magis properandum est. Quare ita ego censeo: quum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxima pericula venerit, iique indicio T. Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, de confessis sicuti de manifestis rerum capitalium more majorum supplicium sumendum.’

[53]. Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad coelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus habetur, senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte libuit attendere, quae res maxime tanta negotia sustinuisset.[302] Sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse,[303] eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac, sicuti effeta parentum,[304] multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, diversis moribus fuere viri duo, M. Cato et G. Caesar; quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin[305] utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

[54]. Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii.[306] Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat, esse quam videri bonus malebat; ita quo minus petebat gloriam, eo magis ilium sequebatur.[307]

[55]. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit,[308] consul optimum factu ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, III. viros[309] quae supplicium postulabat parare jubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit;[310] idem fit ceteris per praetores. Est in carcere locus, quod[311] Tullianum appellatur, ubi paululum descenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus.[312] Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus vineta,[313] sed incultu,[314] tenebris, odore foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, viridices rerum capitalium,[315] quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ila ille patricius ex gente clarissima Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat,[316] dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.[317]

[56]. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia,[318] quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortes pro numero militum complet,[319] deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quum initio non amplius duobus milibus[320] habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas,[321] alii praeacutas sudes portabant. Sed postquam Antonius[322] cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam versus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. Interea servitia repudiabat, cujus[323] initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus conjurationis fretus, simul alienum suis rationibus existimans, videri[324] causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

[57]. Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae conjurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum; plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem[325] abducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existimans, quae supra diximus, Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditos in fuga sequeretur.[326] Sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugae neque praesidii ullam spem, optimum factu ratus, in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque contione advocata hujuscemodi orationem habuit:

[58]. ‘Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cujusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequidquam hortere; timor animi auribus officit.[327] Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti causam mei consilii aperirem. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit; quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.[328] Nunc vero quo in loco[329] res nostrae sint, juxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxime animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas[330] prohibet. Quocunque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo; uti forti atque parato animo sitis et, quum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dexteris vestris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient: neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet; nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius aggredimini, memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere; potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec[331] sequi decrevistis. Si haec relinquere vultis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit.[332] Nam in fuga salutem sperare, quum arma, quîs[333] corpus tegitur, ab hostibus averteris, ea vero dementia est. Semper in proelio iis maximum est periculum, qui maxime timent; audacia pro muro habetur. Quum vos considero, milites, et quum facta vestra aestimo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur;[334] praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quodsi virtuti vestrae fortuna inviderit, cavete,[335] inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.’