Br. 24.
Non opto aut precibus posco ditescere, paucis
Sit contenta mihi vita, dolore carens.

Br. 24
Recta ad pauperiem tendit, cui corpora cordi est
Multa alere, et multas aedificare domos.

Br. 24.
Tu neque dulce putes alienae accumbere mensae;
Nec probrosa avidae grata sit offa gulae;
Nec ficto fletu, fictis solvere cachinnis,
Arridens domino, collacrymansque tuo;
Laetior hand tecum, tecum neque tristior unquam,
Sed Miliae ridens, atque dolens Miliae.

Br. 26.
Nil non mortale est mortalibus; omne quod est hie
Praetereunt, aut hos praeterit omne bonum.

Br. 26.
Democrite, invisas homines majore cachinno;
Plus tibi ridendum secula nostra dabunt.
Heraclite, fluat lacrymarum crebrior imber;
Vita hominum nunc plus quod misereris habet.
Interea dubito; tecum me causa nec ulla
Ridere, aut tecum me lacrymare jubet.

Br. 26.
Elige iter vitae, ut possis: rixisque, dolisque,
Perstrepit omne forum; cura molesta domi est;
Rura labor lassat; mare mille pericula terrent;
Verte solum, fient causa timoris opes;
Paupertas misera est; multae, cum conjuge, lites
Tecta ineunt; coelebs omnia solus ages.
Proles aucta gravat, rapta orbat; caeca juventae est
Virtus; canities cauta vigore caret.
Ergo optent homines, aut nunquam in luminis oras
Venisse, aut visa luce repente mori.

Elige iter vitae, ut mavis: prudenua, lausque,
Permeat omne forum; vita quieta domi est;
Rus ornat natura; levat maris aspera lucrum,
Verte solum, donat plena crumena decus;
Pauperies latitat; cum conjuge, gaudia multa
Tecta ineunt; coelebs impediere minus;
Mulcet amor prolis, sopor est sine prole profundus;
Praecellit juvenis vi, pietate senex.
Nemo optet, nunquam venisse in luminis oras,
Aut periisse; scatet vita benigna bonis.

Br. 27.
Vita omnis scena est ludusque: aut ludere disce
Seria seponens, aut mala dura pati.

Br. 27.
Quae, sine morte, fuga est vitae, quam turba malorum
Non vitanda gravem, non toleranda facit?
Dulcia dat natura quidem, mare, sidera, terras,
Lunaque quas, et sol, itque reditque vias.
Terror inest aliis, moerorque, et siquid habebis,
Forte, boni, ultrices experiere vices.

Br. 27.
Terram adii nudus, de terra nudus abibo.
Quid labor efficiet? non, nisi nudus, ero.