Br. 27.
Natus eram lacrymans, lacrymans e luce recedo:
Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies.
Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum,
Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.

Br. 29.
Quisquis adit lectos, elata uxore, secundos,
Naufragus iratas ille retentat aquas.

Br. 30.
Foelix ante alios nullius debitor aeris;
Hunc sequitur coelebs; tertius, orbe, venis.
Nee male res cessit, subito si funere sponsam,
Didatus magna dote, recondis humo.
His sapiens lectis, Epicurum quaerere frustra
Quales sint monades, qua fit inane, sinas.

Br. 31.
Optarit quicunque senex sibi longius aevum,
Dignus, qui multa in lustra senescat, erit.
Cum procul est, optat, cum venit, quisque senectam,
Incusat, semper spe meliora videt.

Br. 46.
Omnis vita nimis brevis est felicibus, una
Nox miseris longi temporis instar habet.

Br. 55.
Gratia ter grata est velox, sin forte moretur,
Gratia vix restat nomine digna suo.

Br. 56.
Seu prece poscatur, seu non, da, Jupiter, omne,
Magne, bonum; omne malum, et poscentibus, abnue nobis.

Br. 60.
Me, cane vitato, canis excipit alter; eodem
In me animo tellus gignit et unda feras,
Nec mirum; restat lepori conscendere coelum,
Sidereus tamen hie territat, ecce canis!

Br. 70.
Telluri arboribus ver frondens, sidera coelo,
Graeciae et urbs, urbi est ista propago, decus.

Br. 75.
Impia facta patrans, homines fortasse latebis,
Non poteris, meditans prava, latere deos.