Cogitat aut loquitur nil vir, nil cogitat uxor,
Felici thalamo non, puto, rixa strepit.

Buccina disjecit Thebarum moenia, struxit
Quae lyra, quam sibi non concinit harmonia!

Mente senes olim juvenis, Faustine, premebas,
Nunc juvenum terres robore corda senex.
Laevum at utrumque decus, juveni quod praebuit olim
Turba senum, juvenes nunc tribuere seni.

Exceptae hospitio, musae tribuere libellos
Herodoto, hospitii praemia, quaeque suum.

Stella mea, observans stellas, dii me aethera faxint
Multis ut te oculis sim potis aspicere.

Clara Cheroneae soboles, Plutarche, dicavit
Hanc statuam ingenio, Roma benigna, tuo.
Das bene collatos, quos Roma et Graecia jactat,
Ad divos, paribus passibus, ire duces;
Sed similem, Plutarche, tuae describere vitam
Non poteras, regio non tulit ulla parem.

Dat tibi Pythagoram pictor; quod ni ipse tacere
Pythagoras mallet, vocem habuisset opus.

Prolem Hippi, et sua qua meliorem secula nullum
Videre, Archidicen, haec tumulavit humus;
Quam, regum sobolem, nuptam, matrem, atque sororem
Fecerunt nulli sors titulique gravem.

Cecropidis gravis hic ponor, Martique dicatus,
Quo tua signantur gesta, Philippe, lapis.
Spreta jacet Marathon, jacet et Salaminia laurus,
Omnia dum Macedum gloria et arma premunt.
Sint Demosthenica ut jurata cadavera voce,
Stabo illis qui sunt, quique fuere, gravis.

Floribus in pratis, legi quos ipse, coronam
Contextam variis, do, Rhodoclea, tibi:
Hic anemone humet, confert narcissus odores
Cum violis; spirant lilia mista rosis.
His redimita comas, mores depone superbos,
Haec peritura nitent; tu peritura nites!