Murem Asclepiades sub tecto ut vidit avarus,
Quid tibi, mus, mecum, dixit, amice, tibi?
Mus blandum ridens, respondit, pelle timorem:
Hic, bone vir, sedem, nori alimenta, peto.

Saepe tuum in tumulum lacrymarum decidit imber,
Quem fundit blando junctus amore dolor;
Charus enim cunctis, tanquam, dum vita manebat,
Cuique esses natus, cuique sodalis, eras.
Heu quam dura preces sprevit, quam surda querelas
Parca, juventutem non miserata tuam!

Arti ignis lucem tribui, tamen artis et ignis
Nunc ope, supplicii vivit imago mei.
Gratia nulla hominum mentes tenet, ista Promethei
Munera muneribus, si retulere fabri.

Illa triumphatrix Graium consueta procorum
Ante suas agmen Lais habere fores,
Hoc Veneri speculum; nolo me cernere qualis
Sum nunc, nec possum cernere qualis eram.

Crethida fabellas dulces garrire peritam
Prosequitur lacrymis filia moesta Sami:
Blandam lanifici sociam sine fine loquacem,
Quam tenet hic, cunctas quae manet, alta quies.

Dicite, Causidici, gelido nunc marmore magni
Mugitum tumulus comprimit Amphiloci.

Si forsan tumulum quo conditur Eumarus aufers,
Nil lucri facies; ossa habet et cinerem.

EPICTETI.

Me, rex deorum, tuque, due, necessitas,
Quo, lege vestra, vita me feret mea.
Sequar libenter, sin reluctari velim,
Fiam scelestus, nec tamen minus sequar.

E THEOCRITO.