Quae cunctis dantur qui corde Deo famulantur,
Atq: ea qui spernunt quae praetereuntia cernunt
Hic est seruorum requies, et vita suorum,
Gaudia quae praestat, tribulatio nulla molestat,
Gloria solennis manet illic, paxq: perennis.
Semper honoratos facit hos Deus atq: beatos
Quos recipit secum. Sed quamuis judicet aequum,
Plura tamen dantur sanctis, quàm promereantur.
Omnia dat gratis fons diuinae pietatis,
Proq: labore breui bona confert perpetis aeui.