Haec cruciamina enim ob sua crimina promeruerunt,
Vir miserabilis Evaq: stebilis haec subierunt.
Jussa Dei pia quiq: salubria si tenuissent,
Vir necq: famina, nec quoq: semina morte ruissent.
Sed quia spernere jussaq: solvere non timuerunt
Mors gravis irruit, hoc merito fuit, et perierunt.
Janua mortis laesio fortis crimen eorum
Attulit orbi semina morbi totq: malorum.
Illa parentes atq: sequentes culpa peremit,
Atq: piarum deliciarum munus ademit.