Morteque mactatur, quia mortua jure vocatur.

Hunc facit ipsa mori sub judicio graviori

Quam si nescisset fidei quid dogma fuisset.

Quod loquor est notum retinentibus utile totum,

Frater id ausculta, veniunt tibi commoda multa

Si retinere velis, quia sic eris ipse fidelis.

Hanc per virtutem poteris sperare salutem.

Atque beatus eris si quae bona sunt opereris.

Ergo verborum semper memor esto meorum.

Cura tuae mentis semper sit in his documentis.