Angelicusq: chorus divinâ laude sonorus,

Cum quibus ante Deum referunt cum laude tropaeum.

Quod tibi nunc dico si serves corde pudico

Hos inter caetus vives sine tempore laetus.

Sed miseri flebunt quia gaudia nulla videbunt.

Nunquam cum reprobis tribuatur portio nobis.

Ad paenas ibunt, et sic sine fine peribunt.

Mundus ad hanc partem per daemonis attrahit artem,

Isti haec dona ferent qui sordibus ejus adhaerent.

Sensu discreto quae sunt nocitura caveto,