Ni melior factus, proprios correxerit actus.
Quem satis his dignum Dominus vult esse benignum.
Promptum ferventem non otia vana sequentem.
De regno caeli non credit mente fideli
Insipiens et hebes, sed tu bene credere debes.
Christo dicenti, rapiunt illud violenti.
Scilicet austeri, sed distinguendo severi,
Mollia spernentes, et carni vim facientes,
Semper et intenti Domino, parere jubenti.
Est caro nota satis, quod habet nihil vtilitatis.