Quicquid enim scripsi multum tibi proderit ipsi.

Nam rex caelestis, quem nil latet, est mihi testis,

Nil tibi narravi nisi quod prodesse putavi.

Nec ratio veri debet tibi dura videri,

Namq: per angustum dixi tibi currere justum.

Sic probus ascendit, dum semper ad ardua tendit.

Hunc facias cursum si vis ascendere sursum.

Fortassis puero tibi frustra dicere quaero

Justum sermonem, quia non capis hanc rationem.

Sed pater immensus det perspicuos tibi sensus,