Rejicit coronas. Fingere hoc et ludere est.
Nam cur Tribunos igitur amovit loco?
At mihi et honores et semel vitam dedit.
Plus patria illis omnibus apud me potest.
Qui se tyranno in patriam gratum exhibet,
Dum vult inepte gratus esse, ingratus est.
Phoebus renascens subditos cives jugo,
Servosque vidit: liberos videat cadens.