Jam saepe dixi, id esse consilium mihi,
Salvis perimere civibus tyrannida.
Cass. Perimatur ergo ab infimis radicibus,
Ne quando posthac caesa rursum pullulet.
Bru. Latet sub uno tota radix corpore.
Cass. Itan’ videtur? amplius nil proloquar.
Tibi pareatur; te sequimur omnes ducem.
Quid? Somniis me credere tuis postulas?
Cal. Non: sed timori ut non nihil tribuas meo.