Jus eligendi archiepiscopos penes Palatinos principes.
Anathema contra decreti huius temeratores.
Pallium Anschario et successoribus.
“Gregorius episcopus servus servorum Dei Omnium fidelium dinoscentiæ certum esse volumus, qualiter beatæ memoriæ præcellentissimus rex Karolus, tempore prædecessorum nostrorum, divino afflatus spiritu, gentem Saxonum sacro cultui subdidit, iugumque Christi, quod suave, ac leve est, adusque terminos Danorum sive Slavorum, corda ferocia perdomans docuit, ultimamque regni ipsius partem trans Albiam inter mortifera Paganorum pericula constitutam, videlicet ne ad ritum relaberetur Gentilium, vel etiam quia lucrandis adhuc gentibus aptissima videbatur, proprio episcopali vigore fundare decreverat. Sed quia mors effectum prohibuerat, succedente ejus præcellentissimo filio Hludewico imperatore Augusto, pium studium sacri genitoris sui efficaciter implevit. Quæ ratio nobis per venerabiles Ratoldum, sive Bernoldum episcopos, necnon et Geroldum comitem, vel missum venerabilem relata est confirmanda. Nos igitur omnem ibi Deo dignam statutam providentiam cognoscentes, instructi etiam præsentia fratris filiique nostri Anscharii primi Hordalbingorum archiepiscopi, per manus Drogonis Metensis episcopi consecrati, sanctum studium magnorum imperatorum, tam præsenti auctoritate, quam etiam pallii datione, more prædecessorum nostrorum roborare decrevimus; quatenus tanta auctoritate fundatus prædictus filius noster, eiusque successores lucrandis plebibus insistentes, adversus tentamenta diaboli validiores existant,[115] ipsumque filium nostrum iam dictum Anscharium, et successores eius legatos in omnibus circumquoque gentibus Danorum, Sveonum, Northweorum, Farriæ, Gronlandan, Halsigolandan, Islandan, Scridevindum, Slavorum, nec non omnium septentrionalium, et orientalium nationum quocumque modo nominatarum delegamus, una cum Elbone Remensi archiepiscopo; statuente, ante corpus et confessionem Sancti Petri, publicam evangelizandi tribuimus auctoritatem, ipsamque sedem Nordalbingorum, Hammaburg dictam, in onore Salvatoris, sanctæque eius, et intemeratæ genitricis semper virginis Mariæ consecratam, archiepiscopalem deinceps esse decernimus. Consecrationem vero succedentium sacerdotum, donec consecrantium numerus ex gentibus augeatur, sacræ Palatinæ providentiæ interim committimus. Strenui vero prædicatoris persona, tantoque officio apta in successione semper eligatur: omnia vero a venerabili principe ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam auctoritate pia eius vota firmamus: omnemque resistentem, vel contradicentem atque piis nostris studiis his quolibet modo insidiantem, anathematis mucrone percutimus, atque perpetua ultione reum diabolica sorte damnamus, ut culmen apostolicum more prædecessorum nostrorum, causamque Dei pio affectu zelantes ab adversis hinc inde partibus tutius muniamur. Et quia te, carissime fili Anschari, divina clementia nova in sede primum disposuit esse archiepiscopum, nos quoque pallio tibi ad missarum solemnia celebranda tribuimus, quod tibi in diebus tuis, uti et Ecclesiæ tuæ perpetuo statu manentibus privilegiis uti largimur. Idcirco huius indumenti honor morum a te vivacitate servandus est: si ergo pastores ovium sole, geluque pro gregis sui custodia, neque ex eis aut errando pereat, aut ferinis lanianda morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore, quantaque cura debeamus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur attendamus. Et ne susceptum officium in terrenis negotiis aliquatenus implicare debeas ammonemus. Vita itaque tua filiis tuis sit via; in ipsa si qua fortitudo illis inest, dirigant, in ea quod imitentur aspiciant; in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bonum, quod vixerint. Cor ergo tuum neque prospera, quæ temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa deiiciant; districtum mali cognoscent, pium benevoli sentiant. Insontem apud te culpabilem malitia aliena non faciat, reum gratia excuset; viduis, ac pupillis iniuste oppressis defensio tua subveniat. Ecce, frater carissime, inter multa alia ista non sacerdotii, ista sunt pallii, quæ si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam diu conservare dignetur incolumem, atque post huius sæculi amaritudinem ad perpetuam perducat beatitudinem. Amen.”[116]
Father O’Callaghan adds:
“I have carefully examined the fourth volume of the Bullandists, and find that they agree with Mabillon in omitting mention of Iceland and Greenland in their version of the Bull.[117] The introductory commentary to the Life of St Anscharius (§ xii.), there given under the date of February 3, will suggest an explanation of the way in which the interpolation seems to have occurred.”
The quotation of Mabillon (Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti, Sæculi Quarti, Pars Prima, 123, 124, fol., Venetiis, 1738) is as follows:
BULLA GREGORII.
“Ipsumque filium nostrum, jam dictum Ansgarium Legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum sive Danorum [omitting the ‘Norvagorum, Farriæ, Groenlandensium, Helsingelandorum, Islandorum, Scritifindorum,’ of Pontanus] nec non etiam Slavorum [omitting ‘nec non omnium Septentrionalium et orientalium nationum, quocunque modo nominentur, delegamus et posito capite et pectori,’ of Pontanus], vel in cæteris ubicunque illis partibus constitutis divina pietas ostium aperuerit, una cum Eboni Rhemensi archiepiscopo, statuentes ante corpus et confessionem Sancti Petri publicam evangelizandi tribuimus auctoritatem.”
Furthermore, the Acta Sanctorum thus shortens the “Præceptum Ludovici Imperatoris”: