CARMEN VITÆ.
|
H. W. Longfellow, 1839, English B. L. D'Ooge, 1885, Latin F. H. Barthélémon, 1741-1808 Ne narrate verbis mæstis, Esse vitam somnium! Vita nam iners est inanis, Et est visum perfidum. Vita vera! vita gravis! Meta non est obitus; "Cinis es et cinis eris," Nihil est ad spiritus. Ned lætitia, nec mæror, Finis designatus est; Sed augere, est noster labor, Semper rem quæ nobis est. Ars est longa, tempus fugit, Ut cor tuum valens sit, Tamen modum tristem tundit Neniæ qui concinit. Orbis terræ campo in lato, In ætatis proeliis, Mutum pecus turpe ne esto! Heros esto in copiis! Fidere futuro noli! Anni numquam redeunt. Age nunc! age in præsenti! Fortes dei diligunt. Summi nos admonent omnes Simus inter nobilis, Et legemus, disce dentes, Signa viæ posteris; Signa forsitan futura Alicui felicia, Qui, tum in dura vitæ via, Cernat hæc cum gratia. Agite, tum nos nitamur Quidquid erit, fortiter, Superantes iam sequamur Patienter, acriter. Vita vera! vita gravis! Meta non est obitus; "Cinis es et cinis eris," Nihil est ad spiritus. |