The Chancellor to the Vice-Chancellor, as Mr. Roosevelt takes his place for presentation.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Cuius in adventum pavidi cessere cometae
Et septemgemini turbant trepida ostia Nili!
PRESENTATION SPEECH by DR. HENRY GOUDY,
Regius Professor of Civil Law, Fellow of All Souls College.
Insignissime Cancellarie!
Vosque Egregii Procuratores!
Saepenumero mihi et antea contigit plurimos e Republica illa illustri oriundos, affines nostros, vobis praesentare gradum honorarium Doctoris in Iure Civili accepturos, inter quos vel nomina praestantissimorum hominum citare in promptu esset. Neque tamen quemquam vel suis ipsius meritis vel fama digniorem, qui hoc titulo donaretur, salutavi quam hunc virum quem ad vos duco.
Batavorum antiqua stirpe ortus, sicut et nomen ipsius inclitum indicat, Americanae patriae germanum civem sese praestitit; in qua nemo sane laudem maiorem Reipublicae suae suorum iudicio contulisse creditur.
Tardius quidem ad Britannos fama nominis inclaruit, imprimis tum quum certamine inter Hispanos atque suos orto alae Equitum praefectus rei militaris sese peritissimum ostentabat. Huic autem, omnia scire ardenti, nulla pars humanitatis supervacua aut negligenda videbatur. Manifesto quippe declaravit, ut cum poeta loquar:
"Non sibi sed toti genitum se credere mundo,"