atque exinde annales non tantum patriae suae sed totius terrarum orbis exemplo virtutis implere.

Quippe bis Hercule! in locum amplissimum Praesulis Reipublicae suae electus egregio illo in statu ita se gerebat ut laudes et nomen magni illius antecessoris, Abraham Lincoln, vel aequipararet—quorum alter servitudinem, alter corruptionem vicit. Unde et spem licet concipere ut viro bis summum civitatis honorem adepto accedat et denuo idem ille honor terna vice, numero auspicatissimo, numerandus.

Fortem hospitis nostri animum et tenacem propositi novimus; felicitati et otio non modo suorum sed etiam gentium exterarum consuluit: bellator ipse atque idem pacis omnibus terrae gentibus firmandae auctor indefessus, sicut et exemplum illustre praebuit nuper foedere icto post bellum inter Iapones et Scytharum populos gestuni. Neque idem pacem veram esse iudicavit, nisi quae iustitiae et ipsa inniteretur; quippe civitates laude dignas negavit quibus nee in se ipsis constaret fides et animi magnitudo.

Venatoriam artem exercuit, historiae naturalis amator; post dimissum opus civicum requiem in Africae solitudinibus nuper quaesivit ubi in feras terrae non minore animo, successu haud minore, ferrum exacuit quam in malos saeculi mores saevire solitus est.

Iam tandem, laboribus functus, patriam suam repetiturus nobiscum paulum temporis commoratur Ulysses ille alter, viarum pariter expertus et consiliorum largitor.

Neque praetermittendum est hospitem nostrum, dum varias artes colit, Musarum opus non neglexisse, stilo non minus quam lingua facundus; quem nos, Academici, magnis de rebus loquentem hodie audituri sumus.

Hunc igitur praesento

Theodorum Roosevelt,

ut admittatur ad gradum Doctoris in Iure Civili honoris causa.