“Eant nunc qui Deum suis vitiis inscribere audent, quia dicimus naturaliter vitiosos esse homines. Opus Dei perperam in sua pollutione scrutantur, quod in integra adhuc et incorrupta Adæ natura requirere debuerant. A carnis ergo nostræ culpa, non a Deo nostra perditio est, quando non alia ratione periimus, nisi quia degeneravimus a prima nostra conditione.”—“Dicimus ergo naturali hominem vitiositate corruptum, sed quæ a natura non fluxerit. A natura fluxisse negamus, ut significemus adventitiam magis esse qualitatem quæ homini acciderit, quam substantialem proprietatem quæ ab initio indita fuerit. Vocamus tamen naturalem, nequis ab unoquoque prava consuetudine comparari putet, quum hæreditario jure universos comprehensos teneat.” Calvini Institut. lib. II. cap. 1. sect. 10, 11.
“Sed cum nihil contingat in mundo, aut contingere possit sine justissima et sapientissima Dei providentia, annon, peccati author et causa dici potest? Absit, quippe qui illud odit, vetat, & punit, ut quod cum summâ ipsius bonitate pugnet.” Bucani Theolog. p. 165.
“Deus non infundit malitiam in volentates malorum, sicut infundit bonitatem in corda piorum, nec impellit aut allicit voluntates ad peccandum; sed tantum malas voluntates, seu peccantes, quales invenit ex corruptione quæ sequuta est aversionem diabolorum et hominum a Deo, movet, ciet, flectit, inclinat, dirigit, sapienter, juste, potenter, ubi, quando, quomodo, et quousque vult, sive mediate, sive immediate, ad objecta vel persequenda, vel fugienda, ut impleant (quibus tale nihil propositum est) quod manus et consilium Domini decrevit. Bucani Theol. p. 153.
“Estne peccatum originis Substantia an accidens?—Non est substantia; esset enim anima vel corpus. Jam vero corpus et anima quoad substantiam, sunt bonæ Dei creaturæ, quæ etiamnum creantur a Deo. Ergo non sunt peccatum. Nec substantialis est proprietas, aut aliquid substantiale in homine: sed est adventitia qualitas, quæ tamen naturalis dicitur, non quod à natura fluxerit (quatenus creata est) sed quia hæreditario jure ut dicitur, suos comprehensos tenet, et in ipsa hominis natura, viribus, et facultatibus naturalibus inhæret, et ipsi homini innata est.”
Bucani Theol. p. 174.
“Estne peccatum aliquid Positivum an Privativum?—Peccatum non est positivum, id est, quiddam subsistens a Deo conditum, nec est simpliciter et pura privatio, sicut mors est privatio vitæ, aut tenebræ sunt privatio lucis; sed est defectus seu destructio rei positivæ, videlicit operis et ordinis divini in subjecto, quod culpam sustinet suæ depravationis, aversionis a Deo, ut ruina in domo, cœcitas et amissio visus in oculis.” Bucani Theol. p. 167.
“Permissio est gubernatio Dei, quâ homines vel diabolos, ad peccandum pronos, a peccato non retrahit, sed gratiæ suæ auxilio negato vel subtracto, in peccata ruere sinit, ita tamen ut ipsorum impetum ad judiciorum suorum executionem flectat, et quæ pessimo ab ipsis concilio suscipiuntur, in fines optimos dirigat.”
Explicatio.
1. Deus in permissione mali culpœ seu peccati, non est otiosus spectator, sed potens, justus, et sapiens judex: Itaque.
(1.) Efficax gratiæ suæ auxilium, sine quo non possunt non peccare in peccatis mortui homines, negat vel subtrahit.