(1.) Actio per se, quatenus est actio.
(2.) Vitium actioni inhærens.
(3.) Directio organi mali et actionis vitiosæ in objectum certum.
(4.) Finis directionis, e quo accidit peccato judicii divini ratio; ut per hominum peccata Deus exequatur justa sua judicia: Primum, tertium, et quartum a Deo est, Deumque authorem habet. Est enim omnis actio, quatenus est actio, bona: directio actionis et ipsa bona: denique finis directionis optimus, nempe divini judicii executio. Secundum, in quo peccati consistit ratio, non a Deo, sed a solo est homine: adeoque solus homo peccati, quatenus est peccatum author est. Wendel. Theol. p. 179.
“Hinc firmiter concludimus, cum permissione Dei concurrere quoque efficacem Dei actionem et directionem vitiosi instrumenti in objectum certum, adversus quod judicium suum exercere Deo visum.”
“Orthodoxi nominis osor et insignis caluminator Graverus ad art. 19. Confess. Aug. p. 112, et sequentibus, portentosum dogma, de Deo peccati authore, Ecclesiis nostris non tantum calumniose impingit, sed et 15 argumenta nostris affingit quibus thesin hanc suam: Deus est peccati, quatenus peccatum est, author: probet: imprimis autem ad infame hoc et blasphemum dogma probandum affirmat, a nostris adduci scripturæ loca, quæ modo allegata sunt. Nos vero ut tam effrontibus calumniatoribus; ita omnibus, qui blasphemum istud dogma vel probant; vel profitentur, et defendunt, anathema dicimus, et innocentiæ nostræ vindicem mundi judicem, jamjam ad judicium se accingentem, imploramus.” Wendel. Theol. p. 183.
[124]. See Quest. LXXVII.
[125]. See Vol. II. page 94.
[126]. See a particular account what this sin is; and when a person may certainly conclude that he has not committed it, ante page [318] to 320.
[127]. As in John only it is repeated, he wrote it only in the Hebrew character, it is presumed, and understood by it “the truth;” the second Amen was exegetical and in the Greek character, for the sake of the unlearned.