[7] Genesis iv. 22.
[8] De Iside and Osiride, c. 5.
[9] There are two Latin translations of these tables (unless we are rather to consider them as originals, for no Phœnician nor Greek original exists). I shall insert them both here.
I.—Verba secretorum Hermetis Trismegisti.
1. Verum sine mendacio certum et verissimum.
2. Quod est inferius, est sicut quod est superius, et quod est superius est sicut quod est inferius ad perpetranda miracula rei unius.
3. Et sicut omnes res fuerant ab uno meditatione unius: sic omnes res natæ fuerunt ab hac una re adaptatione.
4. Pater ejus est Sol, mater ejus Luna, portavit illud ventus in ventre suo, nutrix ejus terra est.
5. Pater omnis thelesmi totius mundi est hic.
6. Vis ejus integra est, si versa fuerit in terram.
7. Separabis terram ab igne, subtile a spisso suaviter cum magno ingenio.
8. Ascendit a terra in cœlum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum, sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiat a te omnis obscuritas.
9. Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis; quia vincit omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit.
10. Sic mundus creatus est.
11. Hinc adaptationes erunt mirabiles, quarum modus est hic.
12. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiæ totius mundi.
13. Completum est quod dixi de operatione solis.
II.—Descriptio Arcanorum Hermetis Trismegisti.
1. Vere non ficte, certo verissime aio.
2. Inferiora hæc cum superioribus illis, istaque cum iis vicissim vires sociant, ut producant rem unam omnium mirificissimam.
3. Ac quemadmodum cuncta educta ex uno fuere verbo Dei unius: sic omnes quoque res perpetuo ex hac una re generantur dispositione Naturæ.
4. Patrem ea habet Solem, matrem Lunam: ab aëre in utero quasi gestatur, nutritur a terra.
5. Causa omnis perfectionis rerum ea est per univerum hoc.
6. Ad summam ipsa perfectionem virium pervenit si redierit in humum.
7. In partes tribuite humum ignem passam, attenuans densitatem ejus re omnium suavissima.
8. Summa ascende ingenii sagacitate a terra in cœlum, indeque rursum in terram descende, ac vires superiorum inferiorumque coge in unum: sic potiere gloria totius mundi atque ita abjectæ sortis homo amplius non habere.
9. Isthæc jam res ipsa fortitudine fortior existet; corpora quippe tam tenuia quam solida penetrando subige.
10. Atque sic quidem quæcunque mundus continet creata fuere.
11. Hinc admiranda evadunt opera, quæ ad eundum modum instituantur.
12. Mihi vero ideo nomen Hermetis Trismegisti impositum fuit, quod trium mundi sapientiæ partium doctor deprehensus sum.
13. Hæc sunt quæ de chemicæ artis prestantissimo opere consignanda esse duxi.
[10] “Accipe de humore unciam unam et mediam, et de rubore meridionali, id est anima solis, quartam partem, id est, unciam mediam, et de Seyre citrino, similiter unciam mediam, et de auripigmenti dimidium, quæ sunt octo, id est unciæ tres. Scitote quod vitis sapientum in tribus extrahitur, ejusque vinum in fine triginta peragitur.”
[11] Preface to Mangetus’s Bibliotheca Chemica Curiosa.
[12] Ibid.
[13] Bergmann, Opusc. iv. 121.
[14] I allude to his Manuale sive de Lapide Philosophico Medicinali. Opera Paracelsi, ii. 133. Folio edition. Geneva, 1658.
[15] Wilson’s Chemistry, p. 375.