[193] Per quinque Porticus, quinque Libras Mosis intelligo, St. Theophil. Antioch. in Loc. Quinque Porticus sunt quinque Libri Mosis. St. August. in Loc.

[194] Mosis quinque Libros scripsit, sed in quinque Porticibus Piscinam cingentibus languidi jacebant, et curari non poterant. Vide quomodo manet littera, convincens eum non salvans iniquum. Illis enim quinque Porticibus, in figura quinque Librorum prodebantur potius quam sanabantur ægroti. Ergo quicunque amatis litteram fine gratia, in Porticibus remanebitis, ægri eritis, jacentes non convalescentes, de littera enim præsumitis. In Psal. lxx.

[195] Est Figura Populi in ultimis temporibus sanandi. In Loc. Johan.

[196] Languidus ille, de quo in Evangelio legimus, quia jacebat, Typum Generis humani habere videbatur. In Serm. cclxxiv. Append.

[197] Paralyticum qui juxta Natatoriam jacebat. Irenæi. Lib. ii. Chap. 22.

[198] Tempus et Annus sunt centum Anni, Tichonii in Reg. 5a

[199] Quod autem triginta et octo Annos in Languoribus positut erat, do illo Quadraginta numero, quem supra diximus duo minus habens; et quæ sunt ista duo, nisi duo præcepta, dilectio Dei et Proximi. Ista duo, in quibus tota Lex pendet et Prophetæ, si non habuerit, languidus et Paralyticus jacet. In Ps. lxxxiii.

[200] Quod autem sub finem Hebdomadum Sanctæ Pentecostes ipse revertitur Hierosolymam, figuraté et ænigmatice significat futurum nostri Salvatoris Reversionem ultimis præsentis ævi temporibus. In Loc. Johan.

[201] Turbabat Angelus,——dictus est Dominus magni consilii Angelus. Augustin in Serm. cxxv. Sect. 3.

[202] Turbavit Aquam, id est, turbavit Populum. Ejusdem in Ps. cii.