[292] Princeps hic, Lex esse intelligitur, quæ Dominum orat pro Plebe, quam ipsa Christo prædicata ejus Adventos Expectatione nutriverat, ut Vitam mortuæ reddat. Nam nullum Principem credidisse legimus, ex quo Persona hujus principis orantis merito in Typum aptabitur. In Loc. Matt.
[293] John vii. 48, and xii. 42.
[294] Quæ tamen tantæ diversitatis Causa? Supra publice Viduce filius suscitatur, hic removentur plures arbitri. In Loc. Luc.
[295] Qua igitur Ratione, qui tanta hæc erat facturus, id quod evenit, judicasset merito Lacrymis esse prosequendum? In Homil. de Gratiarum Actione.
[296] Lacrymatus est Jesus, quod aliquando erasum fuisse a Catholicis quibusdam scribit Epiphanius. Vid. Drusium in Loc. Johan.
[297] Quidam corporalia ejus Miracula stupentes, majora intueri non norunt. Quidam vero ea, quæ gesta audiunt in Corporibus nunc amplius in Animis admirantur.——Dominus enim noster Jesus Christus ea quæ faciebat corporaliter, etiam spiritaliter volebat intelligi; neque enim Miracula propter Miracula faciebat, sed ut illa quæ faciebat, mira essent Videntibus, vera essent Intelligentibus.——Alii & facta mirati & intellecta assecuti. Tales nos esse debemus in Schola Christi.——Hoc dixi (de ficu arefacta) ut persuaderem Dominum Jesum Christum ideo Miracula fecisse, ut aliquid illis Miraculis significaret; ut excepto eo, quod mira & magna & divina erant, aliquid inde etiam disceremus. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. In Serm. xcviii.
[298] Ista tria Genera Mortuorum, sunt tria Genera Peccatorum, quos hodie suscitat Christus.——Sunt ergo instar filiæ Synagogæ Principis, qui peccatum intus in Corde babent, in facto nondum habent. Condemnatur Consensus ad Iniquitatem; respiratur ad Salutem atq; Justitiam. Surgit mortuus in Domo, reviviscit Cor in Cogitationis Secreto. Facta est ista Resurrectio Animæ mortuæ intus intra Latebras Conscientiæ, tanquam intra Domesticos Parietes.——Alii post Consensum eunt in factum, tanquam efferentes mortuum, ut quod latebat in Secreto, appareat in publico. Nonne illi juveni dictam est, Tibi dico, surge & redditus est Matri; sic qui jam fecerit, si forte admonitus & commotus Verbo Veritatis ad Christi Vocem resurgit, vivus redditur Ecclesiæ.——Qui autem faciendo quod malum est, etiam mala Consuetudine se implicant, tales Consuetudine maligna pressi, tanquam sepulti, ita sepulti ut de Lazaro dictum est, jam putet. In Serm. xcviii.
[299] Cum ejecta esset Turba, intravit. Moraliter non resurgit Anima, quæ intrinsecus jacet mortua, nisi prius a secretioribus Cordis excludatur inopportuna sæcularium Cogitationum Multitudo. In Loc. Matt.
[300] Mali isti Portitores, qui ad sepeliendum hominem ferunt, sunt Vitia & maligni spiritas, Hæretici & seductores. Hos enim nisi Dominus sisteret, quoscunq; semel acciperent, sepulturæ & æternæ Damnationi traderent. Suscitatus igitur Adolescens sedet, loquitur & Matri redditur, quia ad Penitentiam conversus in Ecclesiæ pace quiescit, Dei Magnalia loquitur, sua peccata confitetur; & Ecclesiæ reconciliatur. Euseb. Gallic. in Homil. Feriæ quinta post Domin. 4tam.
[301] Et lacrymatus est Jesus. Lacrymemur igitur & nos pro omnibus illis, quos in Fætore Vitiorum jacere sentimus. Euseb. Gallic. in Homil. Feriæ 5ta post Domin. 4tam.