[302] Lapis autem revolutus a Monumento significat Infidelitatis Duritiam ab Hominum Corde submotam. Theop. Antioch. in Loc. Johan.

[303] Quod enim tunc temporis factum est in una Puella, hoc in sine Temporum futurum est, ut fiat in tota Sonagoga. In Homil. Feriæ 5ta post Domin. 4tam.

[304] Synagoga circa finem sæculi erit restituta saluti. In Loc. Matt.

[305] Jairus illuminatus vel illuminans, Moses intelligitur. Bed. in Loc. Mat.

[306] Ad hanc ergo Principis filiam dum properat Dei Verbum, ut salvos faceret filios Isræl, sancta Ecclesia de Gentibus congregata, quæ inferiorum Lapsu Criminium deperibat, paratam aliis fide præripuit Sanitatem. St. Ambros. in Loc. Luc. Quod vero post restitutam immundæ Mulieri Valetudinem, defuncta Puella a mortuis restituitur; ne hoc quidem ab exquisita Allegoria alienum. Nam Reliquiæ salvæ fiant, juxta Apostolum, cum ingressa fuerit Gentium Plenitudo. Theop. Ceram. in Homil. de Jairi filia.

[307] Quarum Rerum Causa multa fuere Jesu Miracula. In Johan. Cap. XI.

[308] Per Lazarum Genus humanum ostenditur. Theop. Antioch. in Loc. Johan. Nostra Resurrectio figuratur per Lazari Resurrectionem.——Spelunca sive Sepulchrum Lazari Litteram Legis umbratilem designat.——Magna Voce clamavit Jesus, id est, Prædicatio Evangelii per quam humana Natura Peccatorum Vinculis & in Sepulchro Infidelitatis jacens vocatur ad Vitam. Theop Ceram. in Homil. de Lazaro.

[309] Revelations, Chap. xviii. 11.

[310] In his Pastoral Letter, P. 35.

[311] Daniel, Chap. vi. 17.